Gratissime accepimus ⌊⌋ vestras ex curia[1] ⌊caesareae maiestatis⌋ 1519-08-11⌊die XI praesentis1519-08-11⌋ datas. Legimus libenter quod bene et feliciter valeat et multum admirati sumus, quod nihil per tantum tempus nobis scripserit. Excusationem iustam allegare non potest, dum illuc in Octobre applicuerit et nos scivit ad ⌊sanctissimum dominum nostrum⌋ missum a ⌊caesare⌋ recte ex Augustensi conventu iter continuasse. Utcumque sit, nobis omnino nihil constabat, quod in illa curia fuisset, saepius enim tum de publicis tum de privatis ad eam scripsissemus. Negotium vestrum de canonicatu Varmiensi cum integerrima fide et affectu curare volumus et ita agere, ut eam nobis obligatam faciamus. Cognoscimus hominem, qui impedimenta haec vobis nectit, tendemus retia, ut in volatu ipse capi possit. Ipsa interim assistat illuc secretario nostro Didaco, ut celerem et frugiferam expeditionem habeat. Quicquid ipsa fecerit in rem nostram, non perdet operam et impensam, facile enim inveniemus, quo ei gratificabimur; et nedum Varmiensi, sed in aliis ecclesiis regni brevi eam bene provisam efficiemus. Modo praestet se illuc fidum et diligentem in re nostra quam de gratia ⌊caesareae maiestatis⌋ habituri sumus. Dum id etiam divus olim ⌊Maximilianus⌋ et tandem ⌊sua maiestas adhuc catholica⌋ benigne promiserunt, nos hic et iam pridem ⌊Augustae⌋ pro hac felici exaltatione ⌊suae maiestatis⌋ talem semper operam navavimus. De qua iam optime constat ⌊suae maiestati⌋.
Bene valeat et semper scribat.