» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3160

Erazm CIOŁEK to Ioannes DANTISCUS
Rome, 1519-08-22


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 66, f. 15

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 125-6

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Venerabili domino Iohanni Dantisco, canonico Varmiensi, secretario regio et nuntio apud sacram caesaream maiestatem [amico] carissimo

Salutem.

Gratissime accepimus litteras vestras ex curia caesareae maiestatis die XI praesentis datas. Legimus libenter quod bene et feliciter valeat et multum admirati sumus, quod nihil per tantum tempus nobis scripserit. Excusationem iustam allegare non potest, dum illuc in Octobre applicuerit et nos scivit ad sanctissimum dominum nostrum missum a caesare recte ex Augustensi conventu iter continuasse. Utcumque sit, nobis omnino nihil constabat, quod in illa curia fuisset, saepius enim tum de publicis tum de privatis ad eam scripsissemus. Negotium vestrum de canonicatu Varmiensi cum integerrima fide et affectu curare volumus et ita agere, ut eam nobis obligatam faciamus. Cognoscimus hominem, qui impedimenta haec vobis nectit, tendemus retia, ut in volatu ipse capi possit. Ipsa interim assistat illuc secretario nostro Didaco, ut celerem et frugiferam expeditionem habeat. Quicquid ipsa fecerit in rem nostram, non perdet operam et impensam, facile enim inveniemus, quo ei gratificabimur; et nedum Varmiensi, sed in aliis ecclesiis regni brevi eam bene provisam efficiemus. Modo praestet se illuc fidum et diligentem in re nostra quam de gratia caesareae maiestatis habituri sumus. Dum id etiam divus olim Maximilianus et tandem sua maiestas adhuc catholica benigne promiserunt, nos hic et iam pridem Augustae pro hac felici exaltatione suae maiestatis talem semper operam navavimus. De qua iam optime constat suae maiestati.

Bene valeat et semper scribat.

Romae, Lunae XXII Augusti anno Domini M-o DXIX.

Erasmus Dei gratia praepositus Plocensis, regius orator subscripsit.