Letter #3207
[Ioannes DANTISCUS] to Gregorius, organist at Vilnius CathedralHeilsberg (Lidzbark), [1547]-09-03
English register:
Dantiscus is sending Vitus, who will deliver this letter, to the court of the young king [Sigismund II Augustus]. He has entrusted him with the task of bringing from there a dwarf acquired by Dantiscus. He asks the addressee to assist Vitus in preparing a small cart suitable for the dwarf.
Furthermore, he asks the addressee to keep him informed of developments at court.
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
| ||||||
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Domino Gregorio organistae
Honeste Domine.
Salutem in Domino.
Allegavimus hinc ad aulam serenissimae maiestatis regiae iunioris cum litteris nostris praesentium latorem, Vitum nostrum, cui ut ad nos nanum, qui nobis sumptus est, deducat, iniunximus. Ad quam rem cum illi opus erit curriculo , rogamus, velitis illi opera vestra adesse atque procurare, ut aptum ad id et quod pumilioni responderet, habere possit. Eo nobis rem gratam et omni benevolentia dignam estis facturi.
Quod praeterea hoc tempore scriberemus, nihil erat, cupimus tamen , si quid novarum rerum apud vos erit , ut ea ad nos diligenter describatis.
Et interim feliciter valeatis.
Datae ex arce nostra Heilsberg, III Septembris.