Letter #3270
[Ioannes DANTISCUS] to Mikołaj GRABIAWormditt (Orneta), 1547-11-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino vicecancellario
Magnifice etc.
Quod Magnifica Dominatio Vestra non gravata est ad me quaedam de legatione oratoris regis Gallorum perscribere et operam suam in causa relictae olim domini Georgii Scheveke viduae polliceri, multas illi ago gratias. Quam plurimum secundo rogo, velit adhuc rationem huius viduae habere illique patrocinio suo non deesse.
Misi nunc in eius causa venerabili et eximio domino doctori Hosio instrumentum appellationis coram notario et testibus per adversam partem factum, quam si Dominatio Vestra sibi legi curaverit, facile intelliget, quod nullam causam provocandi ad serenissimam maiestatem regiam habuerint adversarii. Fingunt multas, nullam vero solidam et quae de iure constare posset. Inter eas vero potissimam esse volunt, quod serenissimae maiestati regiae non licuerit extra terras Prussiae eos ad tribunal suum evocare.
Cum tamen hoc non sit novum, sed saepius per serenissimam maiestatem regiam erga multos, quos similiter citavit, comprobatum, et si hoc impugnandum fuisset, fieri debebat in termino iuris , qui illis a serenissima maiestate regia, cum decretum suum proferret, nominatus et constitutus erat, ubi nihil huiusmodi pe[r] eos, nec in decreto regio, nec confirmatione donationis, prolatum esse invenitur. Sed, quantum ego animadvertere possum, nih[il] quam prolongationem negotii, ut eo viduam ad fundendas maiores impensas adigant, quaerant. In quo ne illis propositum eorum succeda[t], facile efficiet Dominatio Vestra.
Cui omnia faustissima a Domino Deo precor e[x] animo.
Datae Vormdit, XXV Novembris MDXLVII.