Letter #3322
[Ioannes DANTISCUS] to Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 154[8]-01-17
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino doctori Hoseo etc.
Venerabilis etc.
Quod Dominatio Vestra commendatam habere vult causam viduae domini Georgii Schevek, illi ago gratias. Quae quomodo se nunc habeat et quid haeredes praesumant, reverendissimo domino Cracoviensi descripsi, ex cuius litteris ea omnia intelliget. Litterae serenissimae maiestatis regiae de appellationibus coram notario et testibus nondum per Adrianum Fridewalt dominis hic consiliariis sunt redditae. Dominatio Vestra omnem interim velit adhibere operam, ne posthac huiusmodi appellationes admittantur, nisi factae fuerint in derogationem iudicis ordinarii. Nos quidem, qui iudic{i}um officio fungimur, multis illis liberamur molestiis. Partes vero in faciendis expensis gravantur, nam etiamsi per talem modum appellatum ad serenissimam maiestatem regiam fuerit, dominis tamen consiliariis omnes causae denuo committuntur cognoscendae; ita fit, ut partes duplices cogantur facere expensas. Hoc si non fieret et appellationes illae nostris hic constitutionibus nihil detraherent, non repugnarem, ut partibus concederentur.
Quae in causa legationis ad sacram caesaream maiestatem reverendissimo domino Cracoviensi misi, omnia mihi Dominationis Vestrae opera salva sunt reddita. De ea legatione si quid per oratores tam senioris quam iunioris maiestatis regiae ex conventu Imperii rescriptum fuerit, Dominatio Vestra, rogo, confidenter ad me perscribere velit nec celare, quid hactenus nostri nuntii apud serenissimam maiestatem regiam effecerunt, et qualis eventus legationis nostrae sperandus sit.
Apud me nunc nihil novi est, nec quicquam hic — adeo omnia silent — circumfertur, quod describere possem Dominationi Vestrae; cui gratias ago pro communicata legatione oratoris regis Franciae, utque de eventu{m} et quale responsum obtinebit , me certiorem reddere et illis novitates, quae in aula sunt, addere non intermittat, plurimum rogo.
Quam felicissime valere opto.
Datae Heilsberg, XVII Ianuarii MDXLVII<I>.