Letter #339
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Valladolid, 1527-05-06
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam servitiorum meorum commendationem.
Scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae sexta Decembris praeteriti ex Granata misique illi consilia duorum doctorum, qui hic habentur praecipui pro oculis; ab eo tempore ob caput infectum et chiragram et podagram, quibus aliquamdiu durissime sum excruciatus, nihil scribere potui, ut hoc me vere plus quam ipse dolor torsit neque adhuc haec mea manus caret malagmatis, cum qua has scriptiones aegre confeci; boni itaque consulet, quaeso, tarditatem et tam meum diuturnum silentium, aliquando sum oraculo loquacior facturus.
Quae mihi scripsit Dominatio Vestra Reverendissima quarta(!) Ianuarii, adeo mihi fuerunt grata, quod revera non parvum lenimen dolorum meorum sentiebam; habeoque Dominationi Vestrae Reverendissimae quas possum immort[ales] gratias, quod me in hoc exilio confortare et consolare dignata fuit et rogo atque obtestor, adsit mihi opera sua, ut tandem ex eo semel liberari possim, iam enim canui totus et senui.
De his, quae hic aguntur, scripsi regi et reginali maiestati, quantum temporis angustia patiebatur (in compendio, inde omnia intelleget) paulo post per aliam postam, quae dicitur brevi in Brabantia<m> itura{m}, quam copiosissi[me] scripturus. Commendo me humillime Dominationi Vestrae Reverendissimae et rogo me miserum arthriticum exinde gratia et benevolentia sua prosequi non desinat.
Datae celerrime ex Valle Oleti, 6 Maii anno Domini 1527.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus