Letter #339
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Valladolid, 1527-05-06
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam servitiorum meorum commendationem.
Scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae sexta Decembris praeteriti ex Granata misique illi consilia duorum doctorum, qui hic habentur praecipui pro oculis; ab eo tempore ob caput infectum et chiragram et podagram, quibus aliquamdiu durissime sum excruciatus, nihil scribere potui, ut hoc me vere plus quam ipse dolor torsit neque adhuc haec mea manus caret malagmatis, cum quas has scriptiones aegre confeci; boni itaque consulet, quaeso, tarditatem et tam meum diuturnum silentium, aliquando sum oraculo loquacior facturus.
Quae mihi scripsit Dominatio Vestra Reverendissima quarta(!) instead of tertia⌈quarta(!)quarta(!) instead of tertia⌉ Ianuarii, adeo mihi fuerunt grata, quod revera non parvum lenimen dolorum meorum sentiebam; habeoque Dominationi Vestrae Reverendissimae quas possum immortales paper damaged⌈[ales]ales paper damaged⌉ gratias, quod me in hoc exilio confortare et consolare dignata fuit et rogo atque obtestor, adsit mihi opera sua, ut tandem ex eo semel liberari possim, iam enim canui totus et senui ms. caenui(!) ⌈senuisenui ms. caenui(!) ⌉.
De his, quae hic aguntur, scripsi regi et reginali maiestati, quantum temporis angustia patiebatur (in compendio, inde omnia intelleget) paulo post per aliam postam, quae dicitur brevi in Brabantia<m> itura{m}, quam copiosissime paper damaged⌈[me]me paper damaged⌉ scripturus. Commendo me humillime Dominationi ... illegible⌈...... illegible⌉ Vestrae ms. Suae(!) ⌈VestraeVestrae ms. Suae(!) ⌉ Reverendissimae et rogo me miserum arthriticum ms. arteticum(!) ⌈arthriticumarthriticum ms. arteticum(!) ⌉ exinde gratia et benevolentia sua prosequi non desinat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ celerrime ex Valle Oleti, 6 Maii anno Domini 1527.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus