Letter #3461
Łukasz WATZENRODE to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1511-12-01
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Erudito ornatoque domino Iohanni Flaxbinder, regiae maiestatis notario nobis dilecto
Salutem.
Si ius domini doctoris Adam, quod ad ecclesiam nostram habet, consequi ab eo poteris aliorumque iuribus praeponderare compertum habeas, non modo placeret nobis, quod tu illud haberes ab eo, sed vellemus tibi eodem iure adepto omnem in exsecutionem ipsius impartiri favorem et mandare procuratoribus nostris, ut illud Romae tempore opportuno defensarent. Idcirco ea in re non debebis dubitare de nobis.
Michael Frolich balistarius, civis Elbingensis, de quo alias scripsimus, existimans iniuriatum sibi a burgravio nostro et consulatu in Tolkemith occasione ponderum, quibus ut alius mercator usus est, receptorum, actionem in eos attemptare constituit. Cui administrari iustitiam ab advocato nostro semel atque mandavimus, sed ille iudicium nostrum non exspectans commercium habere coepit cum praedonibus. Et tandem illorum consilio atque aliorum etiam bonorum virorum suggestione diffidationem nobis et capitulo nostro fecit, probrosas saepe litteras missivas publicando, quibus non contentus fecit incendium in suburbio Frawenberg nobisque apud regiam maiestatem exsistentibus capitulum nostrum durissimis suis comminationibus saepius repetitis coegit pro redimenda vexa ducentas marcas sibi dare manente actione, quam in consulatum et burgravium se habere praetendebat. Cum autem reverendissimus dominus archiepiscopus Gneznensis hic esset in Prussia, commisit dominis capitaneis Marienburgensibus nostra voluntate accedente causam hanc audire et iudicare, qui ferentes sententiam pronuntiarunt balistario in receptione ponderum factam esse iniuriam, et alia constituta die condemnaverunt partem adversam in expensis litis, quas taxaverunt ad ducentas marcas. A qua taxatione subditi nostri gravatos se esse sentientes ad regiam maiestatem appellaverunt. Nos putamus in prima et etiam in secunda sententia factam esse nostris subditis iniuriam. Mira res, quantum habeant apud nos favoris, vilissimum hominum genus, praedones. In expensis tamen litis apertior est, mea quidem sententia, iniuria. Tenti enim sunt, si bene memini, tres dumtaxat apud capitaneos termini, et eundum fuit illi homini ad iudicium ex Elbinga in Marienburgum et consumpsit verisimiliter vix decem marcas, et taxatio expensarum facta est ad ducentas marcas. Nam quod antea expendit, uti videre potes in regestro suo, quod mittimus, sua mala voluntate et animo perverso cogente expendit. Et ideo ad restitutionem non putamus obligari partem adversam. Hoc negotium te rogamus apud regiam maiestatem defenses pro subditis nostris rogando dominum nostrum regem, ne tantam illis latronibus inquietandi nos permittat facultatem. Accusando praeterea illum nostro nomine de incendio praedicto, de diffidatione et multis praeterea probris, nobis et domino cantori tunc vices nostras gerenti, inique erogatis. Terminum vero comparendi apud regiam maiestatem partibus a capitaneis constitutum directe nescimus. Erit tamen, si bene meminerimus, circiter Calendas Ianuarii.
Historiam Anthonii Sabellici ab initio mundi inchoatam et usque ad illius aetatem continuatam pro nobis emas emptamque nobis mittas, item et iudicia anni sequentis.
De matrimonio domini nostri regis multa hic dicuntur, de quibus tu ne verbum quidem scribis, quod equidem miramur.
Vale.
Ex arce Heylsberg, prima Decembris anno M-o CCCCCXI.
Lucas episcopus Warmiensis