Si ius domini ⌊doctoris Adam⌋, quod ad ⌊ecclesiam nostram⌋ habet, consequi ab eo poteris aliorumque iuribus praeponderare compertum habeas, non modo placeret nobis, quod tu illud haberes ab eo, sed vellemus tibi eodem iure adepto omnem in exsecutionem ipsius impartiri favorem et mandare procuratoribus nostris, ut illud ⌊Romae⌋ tempore opportuno defensarent. Idcirco ea in re non debebis dubitare de nobis.
⌊Michael Frolich⌋ balistarius, civis Elbingensis, de quo alias ⌊⌋, existimans iniuriatum sibi a ⌊burgravio nostro et consulatu in Tolkemith⌋ occasione ponderum, quibus ut alius mercator usus est, receptorum, actionem in eos attemptare constituit. Cui administrari iustitiam ab advocato nostro semel atque mandavimus, sed ille iudicium nostrum non exspectans commercium habere coepit cum praedonibus. Et tandem illorum consilio atque aliorum etiam bonorum virorum suggestione diffidationem nobis et ⌊capitulo⌋ nostro fecit, probrosas saepe litteras missivas publicando, quibus non contentus fecit incendium in suburbio ⌊Frawenberg⌋ nobisque apud ⌊regiam maiestatem⌋ exsistentibus capitulum nostrum durissimis suis comminationibus saepius repetitis coegit pro redimenda vexa ducentas marcas sibi dare manente actione, quam in ⌊consulatum et burgravium⌋ se habere praetendebat. Cum autem reverendissimus dominus ⌊archiepiscopus Gneznensis⌋ hic esset in ⌊Prussia⌋, commisit dominis ⌊capitaneis Marienburgensibus⌋ nostra voluntate accedente causam hanc audire et iudicare, qui ferentes sententiam pronuntiarunt ⌊balistario⌋ in receptione ponderum factam esse iniuriam, et alia constituta die condemnaverunt partem adversam in expensis litis, quas taxaverunt ad ducentas marcas. A qua taxatione subditi nostri gravatos se esse sentientes ad ⌊regiam maiestatem⌋ appellaverunt. Nos putamus in prima et etiam in secunda sententia factam esse nostris subditis iniuriam. Mira res, quantum habeant apud nos favoris, vilissimum hominum genus, praedones. In expensis tamen litis apertior est, mea quidem sententia, iniuria. Tenti enim sunt, si bene memini, tres dumtaxat apud ⌊capitaneos⌋ termini, et eundum fuit illi ⌊homini⌋ ad iudicium ex ⌊Elbinga⌋ in ⌊Marienburgum⌋ et consumpsit verisimiliter vix decem marcas, et taxatio expensarum facta est ad ducentas marcas. Nam quod antea expendit, uti videre potes in regestro suo, quod mittimus, sua mala voluntate et animo perverso cogente expendit. Et ideo ad restitutionem non putamus obligari partem adversam. Hoc negotium te rogamus apud ⌊regiam maiestatem⌋ defenses pro subditis nostris rogando dominum nostrum regem, ne tantam illis latronibus inquietandi nos permittat facultatem. Accusando praeterea ⌊illum⌋ nostro nomine de incendio praedicto, de diffidatione et multis praeterea probris, nobis et domino ⌊cantori⌋ tunc vices nostras gerenti, inique erogatis. Terminum vero comparendi apud ⌊regiam maiestatem⌋ partibus a ⌊capitaneis⌋ constitutum directe nescimus. Erit tamen, si bene meminerimus, circiter Calendas Ianuarii.
⌊⌋ ⌊Anthonii Sabellici⌋ ab initio mundi inchoatam et usque ad illius aetatem continuatam pro nobis emas emptamque nobis mittas, item et ⌊⌋.
De matrimonio domini nostri ⌊regis⌋ multa hic dicuntur, de quibus tu ne verbum quidem ⌊⌋, quod equidem miramur.
Vale.