Letter #3580
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1534-12-26
received 1533!-12-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino nostro colendissimo
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine colendissime.
Post promptam obsequiorum nostrorum exhibitionem.
Postridie Natalis dominicae litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae accepimus, quibus certior reddi cupit, quo tempore nuntium suum cum mandatis ad praestandum iuramentum et satisfaciendum statutis opportune ad nos mittere possit. Reverendissime Domine, non est dies ulla tam negotiosa, quo quosvis Dominationis Vestrae Reverendissimae nuntios non simus libenter admissuri. In hoc praecipue negotio nihil obstare videmus, quominus Dominatio Vestra Reverendissima, quando commodum sibi fuerit, mittere quempiam possit. Qui quandocumque venerit, opportunus semper erit et gratus nomine Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Cui integram valetudinem et omnem felicitatem precamur nostraque obsequia commendata esse cupimus.
Ex Frawenburg, 26 Decembris anno 1535[1].
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimum capitulum Warmiense
[1 ] Dated according to the Nativity style