Letter #3582
Mikołaj BOGUSZ to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-04-10
received [1534]-04-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Mea perpetua et numquam defessa servitia sunt Dominationi Vestrae Reverendissimae paratissima.
Tametsi Reverendissimam Dominationem Vestram nullis meritis meis precedentibus tantum devinctam mihi esse sciam, ut petere aliquid ab ea iure mihi liceret, fretus tamen summa benignitate et gratia Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam et demereri mihi modis omnibus cupio, et ipsa saepius exhibituram se erga me promittere ultro dignata est, nulla me dubitatione distineri passus sum, quin desiderium, quod cum rei commoditas, tum meae rationes mihi suggerunt, aperiam. Id autem, quale sit, Dominatio Vesra Reverendissima paucis accipere dignetur.
Ecclesia Dominationis Vestrae Reverendissimae parochialis Golambinensis
Valeat felicissime Vestra Dominatio Reverendissima mihique locum gratiae suae in eo, quod detuli ad eam, negotio praeoccupari ab aliis non permittat.
Datae
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae perpetuus servitor