Letter #3600
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1536-05-26
received 1536-09-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine mi plurimum observande.
Salutem et fraternum amorem.
Quamvis Thomas Martini mercator ex Anglia aliquot pro se sententias obtinuerit adversus matrem Bernardi Thuele civis Gedanensis, praesentium exhibitoris, sicut Vestra Reverendissima Paternitas ad me scripsit et causam Thomae commendavit, tamen quia ipse Bernardus novas et sufficientes probationes de exsoluto hoc, de quo controvertitur, debito ex emerit ms. c(!) ⌈tt ms. c(!) ⌉o se reportasse asserit et sententia ultima non transierit in rem iudicatam, maiestas vero regia, existens hic maioribus occupata, non potuit cognoscendae huic causae incumbere, committit eam iudicio Paternitatis Vestrae Reverendissimae et aliorum commissariorum iam tandem decidendam et finiendam.
Rogavit me plurimum ipse Bernardus, ut eum et causam matris eius, in quantum iustitia patitur, favori Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendarem, quod tanto libentius facio, quanto iniquius mihi videtur, quod aliquis unum debitum bis solvere cogi debeat. Rogo itaque, quantum possum maxime, declarare non gravetur Paternitas Vestra Reverendissima huic Bernardo meam hanc intercessionem aliquid ponderis habere apud Paternitatem Vestram Reverendissimam. N written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉NN written over ...⌉am ipse multum spei iustitiae consequendae concepit ex hac commendatione mea, quam sibi persuadet ob mutuum amorem nostrum futuram magno adiumento.
Deus servet Paternitatem Vestram Reverendissimam incolu{m}mem.
Vilnae, XXVI Maii MDXXXVI.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis frater episcopus Plocensis scripsit