Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, amico carissimo et observando
Cum ad me fuissent perlatae litterae Vestrae Dominationis Reverendissimae de morte ⌊domini olim Varmiensis⌋, triduo ante abierat hinc ⌊regia maiestas⌋ expeditionem institutam obitura. Ego tamen mox conscriptis iuxta desiderium Dominationis Vestrae Reverendissimae litteris misi proprium veredarium ad ⌊regiam maiestatem⌋ supplicans, ut litteris pro Dominatione Vestra Reverendissima exaratis subscribere dignaretur, quod et fecit sua maiestas. Mitto igitur eas ipsas litteras ad ⌊capitulum Varmiense⌋ ex praescripto Paternitatis Vestrae Reverendissimae scriptas et opto, ut omnia pro voto Paternitatis Vestrae Reverendissimae cedant. Scribit etiam ⌊regia maiestas⌋ meo quidem rogatu, ut Vestra Reverendissima Paternitas faveat canonicatum Varmiensem meo ⌊doctori Hossio⌋, qui habet nominationem regiam ad illam ecclesiam. Verum cum exactius rem expendi, comperi canonicatum istum non cadere sub nominatione sed ⌊Apostolicae Sedi⌋ reservatum esse. Et ideo ⌊Romae⌋ curandum esse negotium. C[u]i rei ex voto conficiendae impetravi litteras a ⌊regia maiestate⌋, non dubitans Vestram Reverendissimam Paternitatem favorem suum praestaturam in hoc, ut ⌊doctorem Hossium⌋ virum dignum ⌊suae ecclesiae⌋ habeat canonicum, quem habebit sibi perpetuo obsequentem.
Ceterum dominus ⌊Macieiewski⌋ petiit a me, ut eius negotium de parochiali quam impetravit apud ⌊regiam <maiestatem> ⌋Vestrae Reverendissimae Paternitati commendarem, quo obtinere posset ab eo tanto facilius mandatum, quod vocant de resignanda praefata parochiali, in quo non dubito Vestram Reverendissimam Dominationem se accommodaturam esse regiae voluntati.
Plura non sinunt tractatus cum ⌊Valachis⌋, qui novis item commentis et pactis nos implicare vellent, ut scire adhuc non possimus, futurane sit pax, an bellum.
Deus servet felicem Vestram Reverendissimam Paternitatem. Cui hoc adscribere volui distributionem dignitatum ecclesiasticarum per ⌊maiestatem regiam⌋ paene in discessu hinc s[uo] factam esse ita, ut domino ⌊praesuli Cracoviensi⌋ contulerit archipraesulatum Gnesnensem, mihi Cracoviensem, domino ⌊Premisliensi⌋ Plocensem, domino ⌊Tarloni⌋ Premisliensem episcopatus.
Deus reliqua secundet.