Letter #3606
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-09-16
received [1537]-09-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater, domine, amice et frater carissime.
Hodie, cum essent nobis omnibus allatae litterae ex Urbe, quas vocant breves, sed multis pecuniis comparatae, super archiepiscopatu et episcopatibus, alligatae erant et hae{e}, quas mittit dominus Georgius Hegiel, quem rogavi, ut cit{t}issime curet perferendas ad Vestram Reverendissimam Paternitatem, nam ita faciendum petiit a me dominus Soboczki. Quia vero ad intercessionem maiestatis regiae summus pontifex contulit plenum ius meo doctori Hosio ad canonicatum Warmiensem, quem obtinet Reverendissima Paternitas Vestra, nihil restat, quam cessio Vestrae Reverendissimae Paternitatis, de qua, ut facultatem seu mandatum mittere non renuat ad manus meas, quando negotium de episcopatu Warmiensi fuerit peractum feliciter. Procuratores vero ad faciendum in urbe Roma cessionem constituere velit dominum Sigismundum de Staszicza iuris doctorem, Andream Czarnkowski canonicum Gnesnensem et alios, quos volet cum facultate substituendi et in solidum, ut moris est. In quo mihi faciet Vestra Reverendissima Paternitas rem admodum gratam, amicitiae officiis a me compensandam.
Cuius fraterno amori me plurimum commendo.
Cracoviae, XVI Septembris MDXXXVII.
Vestrae Paternitatis Reverendissimae frater Ioannes episcopus Cracoviensis scripsit
Postscript:
Sciat Paternitas Vestra Reverendissima belli nostri molem iam esse solutam et nobiles nostros domos suas redire, atque ipsam regiam maiestatem Cracoviam paene ad XXIIII h[uius] applicituram, relicto praesidio forsan sex millium militis mercenarii in terris Russiae. Deus reliqua secundet.