Letter #3621
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSAllenstein (Olsztyn), 1538-02-16
received [1538]-02-18 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi etc., domino su paper damaged⌈[su]su paper damaged⌉o gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Opusculum de remedio contra amorem illicitum cum humillima gratiarum actione Reverendissimae Paternitati Vestrae remitto, obnixe et quam humillime rogans, ut Reverendissima Paternitas Vestra non aegre ferat illud me hucusque retinuisse. Institui enim hoc, cum Reverendissima Paternitas Vestra ex Lubowia Heilsbergum reverteretur, in Dithrichswalt in on the margin⌈inin on the margin⌉ persona propria Reverendissimae Paternitati Vestrae reddere, nunc autem me spe frustratum video, nam, cum hac nocte ad horam circiter VII ex piscatione reverterer, nuntiatum mihi erat Reverendissimam Paternitatem Vestram hoc die in Dithrichswalt prandere velle ac ad noctem sequentem in Smolein esse. Quo fit, ut id, quod institueram, perficere non licuit.
Me Reverendissimae Paternitati Vestrae quam humillime totum commendo. Quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Allenstein, die 16 Februarii anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achacius de Trencka