Letter #364
Ioannes DANTISCUS to Lazarus [GYRLACH?]Valladolid, 1527-08-17
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Carissime Lazare.
Salutem.
Accepi hic paulo ante litteras tuas et Fabiani Woynawski, quibus mihi scribis, quae in absentia mea per te sunt percepta et exposita et quomodo frater meus Ieorgius tecum non bene conveniat. Quod te nihil debet movere, cum res meas fideliter administras, unde tibi a me, cum Deo bene favente brevi ad vos rediero, referetur gratia.
Ceterum volo, ut de pecuniis, quas habueris ex hoc anno praeterito, des domino Georgio Hegel Cracoviae quinquaginta florenos per 30 grossos, quos ille meo nomine matri meae Gedanum mittere debebit circa finem mensis Decembri<s> futuri. Igitur da operam, ut hanc pecuniam cum primis Cracoviam mittas. Quodsi non habueris et pecunias meas, ut tibi scripsi in novissimis, reverendo domino doctori Borg dederis, cum his meis litteris et vigore earundem huiusmodi pecuniam ab eo accipies et domino Ieorgio Hegel Gedanum mittendas reddes. In eo voluntatem meam [et rem] mihi gratam [fact]urus. Bene vale.
Datum ex Valledoli Hispaniae, 17 Augusti 1527.
Ioannes Dantiscus, serenissimi Poloniae regis secretarius