Letter #364
Ioannes DANTISCUS to Lazarus [GYRLACH?]Valladolid, 1527-08-17
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Accepi hic paulo ante litteras tuas et Fabiani Woynawski, quibus mihi scribis, adeo quae superinscribed in place of crossed-out adeo⌈adeoquaequae superinscribed in place of crossed-out adeo⌉ in absentia mea per te sunt percepta et exposita et quomodo frater meus Ieorgius tecum non bene conveniat. Quod te nihil debet movere, cum res meas fideliter administras, unde tibi a me, cum Deo bene favente brevi ad vos rediero, referetur gratia.
Ceterum volo, ut de pecuniis, quas habueris ex hoc anno praeterito, des domino Georgio Hegel Crac(oviae) quinquaginta flor(enos) per 30 gr(ossos), quos ille meo nomine matri meae Gedanum mittere debebit circa finem mensis Decembri<s> futuri. Igitur da operam, ut hanc pecuniam cum primis Cracoviam mittas. Quodsi non habueris et pecunias meas, ut tibi scripsi in novissimis, reverendo domino doctori Borg dederis, cum his meis litteris et vigore earundem huiusmodi pecuniam ab eo accipies et domino Ieorgio Hegel superinscribed⌈HegelHegel superinscribed⌉ Gedanum mittendas reddes. In eo voluntatem meam [et rem] mihi gratam [fact]urus. Bene vale. on the margin⌈et rem hidden by binding⌈[et rem]et rem hidden by binding⌉ mihi gratam fact hidden by binding⌈[fact]fact hidden by binding⌉urus. Bene vale.[et rem] mihi gratam [fact]urus. Bene vale. on the margin⌉
Datum ex Valledoli Hispaniae, 17 Augusti 1527.
Ioannes Dantiscus, serenissimi Poloniae regis secretarius