Letter #3645
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-04-20
received [1538]-04-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Accepi tunicam mihi a Dominatione Reverendissima missam. Quae subinde me gratuita benignitate munificis donis ornat et cumulat, pro quibus cum dignas agere gratias nequeam, ut animus gratificandi studiosissimus Dominationi Vestrae Reverendissimae acceptus sit, precor.
Potuisset dominus Paulus, frater et amicus meus (quod futurum mihi persuaseram) subornasse sartorem, qui furtim simulacrum tunicae, cuius mihi formula arridebat, sustulisset, ut Dominatione Vestra Reverendissima nescia specimen inde consecutus fuissem, ne denuo Reverendissimae Dominationis Vestrae in me beneficentiam provocaret, sed cessit nimirum hic eius error in rem meam, ut facile ei sit condonandus, modo Dominationi Vestrae Reverendissimae pro dignitate obsequiis meis gratificari possem.
Quod ad C aureorum pensionem attinet, profecto aegre fert
Est enim aliquorum opinio eam pensionem nequaquam a
Attamen consultatio capitularis huius negotii ob festivitatem paschalem et occupationes ecclesiasticarum rerum in tempus magis commodum dilata est, eo quod nihil periculi sit in mora. Interim Dominatio Vestra Reverendissima bono animo sit, oro, et suaviter in utramque aurem dormiat nec animi perturbatione fomentum ministret suae valetudini.
Cui incolumitatem et salutem a Domino sinceriter precor meque cum obsequiis meis commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae diligens servitor et capellanus