» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3645

Felix REICH to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1538-04-20
            received [1538]-04-23

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1075-1076

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.

Accepi tunicam mihi a Dominatione Reverendissima missam. Quae subinde me gratuita benignitate munificis donis ornat et cumulat, pro quibus cum dignas agere gratias nequeam, ut animus gratificandi studiosissimus Dominationi Vestrae Reverendissimae acceptus sit, precor.

Potuisset dominus Paulus, frater et amicus meus (quod futurum mihi persuaseram) subornasse sartorem, qui furtim simulacrum tunicae, cuius mihi formula arridebat, sustulisset, ut Dominatione Vestra Reverendissima nescia specimen inde consecutus fuissem, ne denuo Reverendissimae Dominationis Vestrae in me beneficentiam provocaret, sed cessit nimirum hic eius error in rem meam, ut facile ei sit condonandus, modo Dominationi Vestrae Reverendissimae pro dignitate obsequiis meis gratificari possem.

Quod ad C aureorum pensionem attinet, profecto aegre fert capitulum, quod dominus cantor Dominationem Vestram Reverendissimam in eius aegritudine his sacratissimis diebus ac praeterea ante tempus molestat nobisque hic ecclesiasticis officiis et divinis obsequiis occupatis negotium facessit, ipse feriatus, in penetralibus aedium suarum aliquanto iam tempore delitescens nec cum coccyce nunc provolans. Quantum intelligo, nemo ex dominis nunc hic praesentibus consensurus est, ut Dominatio Vestra Reverendissima praedictam pensionem solvat, etiam si fortassis, ut vero consentaneum est, dominus cantor capitulari decreto stare noluerit.

Est enim aliquorum opinio eam pensionem nequaquam a pontifice reservatam esse, praesertim si Dominatio Vestra Reverendissima specialiter et solemniter procuratores ad consentiendum in eandem non constituerit. Nec papam reservare consuevisse huiusmodi pensiones, nisi legitimae causae sint et in litteris expressae, cur id fieri possit et debeat. Obligationem Reverendissimae Dominationis Vestrae propterea etiam in iure subsistere non posse, sed irritam et nullam esse.

Attamen consultatio capitularis huius negotii ob festivitatem paschalem et occupationes ecclesiasticarum rerum in tempus magis commodum dilata est, eo quod nihil periculi sit in mora. Interim Dominatio Vestra Reverendissima bono animo sit, oro, et suaviter in utramque aurem dormiat nec animi perturbatione fomentum ministret suae valetudini.

Cui incolumitatem et salutem a Domino sinceriter precor meque cum obsequiis meis commendo.

Ex Frawenburg, sabbato sancto Paschae annno 1538.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae diligens servitor et capellanus Felix Reich