Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime et plurimum observande.
Studiorum meorum sedulam commendationem et salutem.
Ego hinc hodie ⌊Marieb[u]rgum⌋, utinam in Dei benedictione, discedo exspectaturus Marieburgi litter[a]s Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus me de agendorum ratione et de consiliis su[i]s faciat certiorem. Sunt plurima, in quibus opus mihi est informatione et direct
<i>
one vestra. Dominus Deus, quem ducem mearum actionum omnium invoco, coeptis his aspiret. Nihil esset mihi gratius, quam ut Reverendissima Dominatione Vestra, quae e gravi aegritudine gratia Deo emersit, animo quoque esset tranquillo, nam ex domini ⌊cantoris⌋ negotio multum perturbatam video. ⌊Is⌋ ostendit numquam sibi in animo fuisse, ut quicquam designaret, quo posset Reverendissima Dominatio Vestra vel commoto animo esse seque non esse ita pertinacem petitorem, quin amicorum monitis sit auscultaturus ac honestis rationibus locum daturus, videturque maxime cupere gratiam et favorem Reverendissimae Dominationis Vestrae ac de custodia a me admonitus, quid iam decreverit, referet venerabilis frater meus, dominus ⌊Felix⌋, quem exultans accipio successorem.
Reliqua etiam, quae cum domino ⌊cantore⌋ restant, cura nobis fuit bono publico et citra offensam Reverendissimae Dominationis Vestrae transigere et puto repertam viam, quam Reverendissima Dominatio Vestra pro sua in omnes clementia facile admittet, praesertim nobis intercessoribus et quae linguas virulentas compescere queat citra vociferationem. Referet omnia dominus ⌊Felix⌋. Egoque fideliter consulo, ut Reverendissima Dominatio Vestra suam voluntatem ad illorum rationem componat, ut semel omnia tollantur, quae in curam aliquam coniicere Reverendissimam Dominationem Vestram possent, et puto omnia posse bona conscientia et integro iudicio peragi ac, si confecta fuerint, ad res multas profutura esse.
De litteris nostris non intelligo, quid coniciendum sit. Cogitet Dominatio Vestra Reverendissima num rei magnitudo postulet, ut ⌊Romam⌋ propterea nuntius vel pedes mittatur, quo tandem ex his ambiguitatibus et suspicionibus nobis liceat eluctari.
Commendo me favori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae vitia scribentis festinationi dare velit et optime valeat, cupio.