Letter #403
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonMadrid, 1528-03-27
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Regia Maiestas et Domine, Domine clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Ista hora fuit apud me factor
cf.
Agimus hic in his curtis, hoc est in conventione primorum et statuum
Caesar hinc versus Valenchiam ante festa Paschae ire decreverat; verum mutata sententia ob responsum, quod a statibus praestolamur, post Pascha 16 Aprilis fertur profecturus; iam enim conventum pro prima die Maii in Monsom oppido, quod est medium inter Aragoniae et Castilliae regnum, indixit, et alium tertia Iunii in Valenchia. Ingens auri vis speratur suntque ad eam contribuendam Hispani undequaque satis propensi, et ut sunt animo semper elatiore, male eos id habuit, quod isti reges in Hispania bellum indicere ausi fuerint, dicunt hoc numquam prius neque factum, neque auditum; quocirca multa caesari pollicentur. Sed nescio, quo pacto tam brevi tempore a 22 Ianuarii hic omnia quodammodo refrixerint; nihil hic fieri video, quod bello congruit, praeterquam quod dominus de Beauveyn cum duobus milibus Hispanis ex Hispali solvit cum classe satis tenui, quem aliqui ad Belgas, quidam in aliam partem tendere dicunt. Biscaius et Asturus, qui sunt ad litus Oceani, iam aliquoties vicinis Gallis naves onerarias, parvas tamen, cum commea[tu] abstulerunt, quarum numerum supra 70 fuisse ferunt. Concremarunt etiam quasdam miseras villas circa Bayonam et Bordigaliam. Angli et Galli ab utraque ripa multas naves h[abere] dicuntur, sic, quod nemo a Belgis huc traiicere possit, quo fit, quod hic simus mari ab utraque parte infesto et terra ipsa Gallia obsessi et velut in quandam insulam redacti, quod iam a multo tempore litteras habere nequivimus, idque neminem {quam} mag[is] quam me, conficit; quandoquidem 8 fere menses praeteriere, quo nulla[s] accepi, videorque mihi in demortuorum loco haberi. Hoc t[amen] plus temporum iniquitati ascribendum putavi.
Ex Italia solent huc venire postae, applicuitque pridie una, quae rettulit dominum de Lauthrecht captum, regis christianissimi recta versus regnum Neapolitanum profectum, cui se offeret obviam exercitus caesaris, qui fertur ex 17 milibus Germa[nis] et Hispanis constare, quodque paulo ante non procul ab invic[em] remoti fuerint, eosque non posse nisi conflictu disiungi; qua de re hic anxie eventus exspectatur, crediturque, quod summa totius belli ab eo dependeat. Dicunt etiam pont[ificem] novas conscribere gentes et novum exercitum 12 milium pedi[tum] Germanorum properare in Italiam. Quid hinc nascetur, exitus probabit.
Oratores omnes, qui
Essent pleraque alia scribenda, quae huic tempori credere non ausi, quapropter brevitati Maiestas Vestra Serenissima dabit veniam. Cui me humillime ut domino meo clementissimo commendo atque supplico, dignetur tandem post quartum annum reditus mei clementem habere rationem, et cum me revocare dignabitur, ut litterae ad
Datae ex Madril sive Madritio, oppido regni
Serenissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus servus
Postscript:
Has adiunctas litteras dedit mihi