Letter #403
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonMadrid, 1528-03-27
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Regia Maiestas et Domine, Domine clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Ista hora fuit apud me factor Velzerorum, qui mihi dixit, si litteras meas fortunae velim committere cum aliis, quas ipse per Galliam terra missurus esset, ut scriberem. Quam opportunitatem, licet dubium sit, an perveniant, nolim neglegere, unde cum et breve mihi scribendi tempus est assignatum, et ut litterarum fasciculum, quantum possem, facerem tenuiorem iniunctum, compendiosior esse cogor, quam velim.
Scripsi novissime Maiestati Vestrae Serenissimae vicesima mensis Februarii praeteriti cum domino Cornelio Duplicio Sceppero, caesareae maiestatis consiliario et oratore ad Maiestatem Vestram Serenissimam, quas iam pridem redditas esse spero. Inde et ex eodem oratore Maiestas Vestra Serenissima omnia, quae hic acta sunt, abunde accepit, quae si ad praesens velim repetere, et longum esset, atque etiam non adeo tutum. Alia, quae interea se obtulerunt, sic habent in compendio.
Agimus hic in his curtis, hoc est in conventione primorum et statuum Castiliae pro nervo conflando, quem futurum dicunt immensum, ceterum adhuc non est conclusum, quandoquidem procuratores quaedam ad suos rettulerunt, a quibus responsum exspectatur.
Caesar hinc versus Valenchiam ante festa Paschae ire decreverat; verum mutata sententia ob responsum, quod a statibus praestolamur, post Pascha 16 Aprilis fertur profecturus; iam enim conventum pro prima die Maii in Monsom oppido, quod est medium inter Aragoniae et Castilliae regnum, indixit, et alium tertia superinscribed in place of crossed-out 3-a⌈3-a tertia tertia superinscribed in place of crossed-out 3-a⌉ Iunii in Valenchia. Ingens auri vis speratur suntque ad eam contribuendam Hispani undequaque satis propensi, et ut sunt animo semper elatiore, male eos id habuit, BCz, 242, p. 178 quod isti reges in Hispania bellum indicere ausi fuerint, dicunt hoc numquam prius neque factum, neque auditum; quocirca multa caesari pollicentur. Sed nescio, quo pacto tam brevi tempore a 22 Ianuarii hic omnia quodammodo refrixerint; nihil hic fieri video, quod bello congruit, praeterquam quod dominus de Beauveyn(?) cum duobus milibus Hispanis ex Hispali solvit cum classe satis tenui, quem aliqui ad Belgas, quidam in aliam partem tendere dicunt. Biscaius et Asturus, qui sunt ad litus Oceani, iam aliquoties vicinis Gallis naves onerarias, parvas tamen, cum commeatu hidden by binding⌈[tu]tu hidden by binding⌉ abstulerunt, quarum numerum supra 70 fuisse ferunt. Concremarunt etiam quasdam miseras villas circa Bayonam et Bordigaliam. Angli et Galli ab utraque ripa multas naves habere hidden by binding⌈[abere]abere hidden by binding⌉ dicuntur, sic, quod nemo a Belgis huc traiicere possit, quo fit, quod hic simus mari ab utraque parte infesto et terra ipsa Gallia obsessi et velut in quandam insulam redacti, quod iam a multo tempore litteras habere nequivimus, idque neminem {quam} magis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ quam me, conficit; quandoquidem 8 fere menses praeteriere, quo nullas hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ accepi, videorque mihi in demortuorum loco haberi. Hoc tamen hidden by binding⌈[amen]amen hidden by binding⌉ plus temporum iniquitati ascribendum putavi.
Ex Italia solent huc venire postae, applicuitque pridie una, quae rettulit dominum de Lauthrecht captum, regis christianissimi recta versus regnum Neapolitanum profectum, cui se offeret obviam exercitus caesaris, qui fertur ex 17 milibus Germanis hidden by binding⌈[nis]nis hidden by binding⌉ et Hispanis constare, quodque paulo ante non procul ab invicem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ remoti fuerint, eosque non posse nisi conflictu disiungi; qua de re hic anxie eventus exspectatur, crediturque, quod summa totius belli ab eo dependeat. Dicunt etiam pontificem hidden by binding⌈[ificem]ificem hidden by binding⌉ novas conscribere gentes et novum exercitum 12 milium peditum hidden by binding⌈[tum]tum hidden by binding⌉ Germanorum properare in Italiam. Quid hinc nascetur, exitus probabit.
Oratores omnes, qui hic fuerunt, praeter me et Portugaliensem, ablegati agunt in quodam castello Pozo dictum, 8 leugis a Burgos, et non dimittuntur, donec illi, quos caesar apud eorum dominos habuit, revertentur.
Essent pleraque alia scribenda, quae huic tempori credere non ausi, quapropter brevitati Maiestas Vestra Serenissima dabit veniam. Cui me humillime ut domino meo clementissimo commendo atque supplico, dignetur tandem post quartum annum reditus mei clementem habere rationem, et cum me revocare dignabitur, ut litterae ad regem christianissimum mittantur, quibus salvo conduc paper damaged⌈[c]c paper damaged⌉tu habito per Galliam libere transire possim.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex ms. et(!) ⌈exex ms. et(!) ⌉ Madril sive Madritio, oppido regni Toleti Hispaniae 27 Martii anno Domini 1528.
Serenissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus servus Ioannes Dantiscus
Postscript:
Has adiunctas litteras dedit mihi secretarius domini cancellarii, quae hic fuerunt relictae, cum orator hinc discederet, qui ad Maiestatem Vestram proficiscitur, unde cognoscet, quantum idem orator domino cancellario sit carus. Accepi ab eodem 18 huius litteras datas in portu Vermeo Piscaiae 8 Martii, in quibus mihi scribit se iam cum sociis suis in omnem eventum paratum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ et nihil aliud, quam ventum praestolari propitium. Scripserat etiam domino cancellario hidden by binding⌈[ellario]ellario hidden by binding⌉, qui mihi illius ostendit litteras, dicens: ipse me accepit in patrem et ego eum hidden by binding⌈[eum]eum hidden by binding⌉ in filium; amatque bonus senex iuvenem hunc unice, quem ideo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ hinc hidden by binding⌈[hinc]hinc hidden by binding⌉ mitti permisit, ut pro aetate experiretur, quod velim, cum aderit, in illius notitiam deduci; et quod is, qui hoc П encrypted ⌈ПП encrypted ⌉ furcae signo notatur, exclu hidden by binding⌈[clu]clu hidden by binding⌉sus est ex privato caesaris consilio, quem, qui hoc → encrypted ⌈→→ encrypted ⌉ notatur, paulo post sequetur. Ille orator, qui sint, dicet: uterque semper mihi et rebus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ reginalis et Regiae Maiestatis Vestrae fuit infestus. Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ 27 Martii, ut in litteris hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉.