Memini, cum semel colloqueremur domi tuae de negotiis meis, destinasse te mihi tempus, quo in ⌊Poloniam⌋ venirem, Pentecosten.[1] At nunc aegre ipsa Pentecoste sum hinc abiturus. Hactenus suspensa fuere negotia mea in hac curia,[2] cum dubitaretur, quonam potissimum proficiscerer, in ⌊Scotiam⌋ne, an alibi. Tandem cum ⌊Anglos⌋ paeniteat indicti belli, friguit negoti[um] Scoticum iussusque sum me itineri Polonico accingere. Res nulla est admodum insignis, quae me movet. Nam hic vobiscum optime convenit neque intercedunt controversiae, ut admodum necesse sit illis discutiendis invigilare. Et ut intercederent, parva hic habetur ratio futuri, adeo obcaecati sunt mortalium animi. Frustra ego clamo, nisi adsit hostis, qui urgeat, quo cum sint opinione sua defuncti isti homines, parum admodum curant et sua et ⌊caesaris⌋[3] negotia.
Itaque ego nunc sum intra triduum abiturus, non via publica, namque ea latrociniis ⌊Germanorum⌋ tota patet, sed hinc in ⌊Hollandiam⌋, ex ⌊Hollandia⌋ in ostium ⌊Wezerae⌋,[4] dehinc ⌊Bremam⌋, inde ⌊Brunswicum⌋, ex hac ⌊Magdeburgum⌋, ex ⌊Magdeburgo⌋ ⌊Lypsiam⌋, denique ⌊Vratislaviam⌋. Rationes autem huius itineris hae sunt, quod neque in Hassia quoque satis tutum sit caesareanis.[5] Viginti hominum milia ⌊Saxo⌋ ⌊Hassus⌋que in armis habent neque adhuc declaratum est, quam ad rem. Opinio est adversus ⌊Ioachimum⌋ et ⌊Moguntinensem⌋ hunc apparatum fieri, sed res omnes adhuc dubiae sunt incertaeque. Deinde non procul ab ⌊Erfurdia⌋ lustrum fit censusque, in quem ne incidam, cavendum, monent amici promiscue omnes, evitavero autem ⌊Erfurdiam⌋, si ⌊Brunswico⌋ iter fecero. Neque quicquam mihi negotii est alibi, alia enim omnia, quae mihi incubuerant, irrita sunt hac spe pacis conficiendae, quam sane vereor futuram ad instar aliarum.
Heri mihi relatum fuit ⌊serenissimos principes⌋ tuos concessisse ⌊Vylnam⌋ ⌊Lythuaniae⌋. Nuntius huius rei fuit Italus quidam cocus ⌊reginalis maiestatis⌋, qui in ⌊Angliam⌋ profectus est ⌊regi Anglo⌋ inserviturus et in eventum spreti servitii abiturus inde ad ⌊Gallum⌋. Ait sponte se sua abiisse nolentem sequi ⌊reginalem maiestatem⌋ in ⌊Lythuaniam⌋, sed familiaris eius ait importunitate sua importunissimum hominem effecisse, ut eum ⌊reginalis maiestas⌋ a se dimiserit.
Quicquid id sit, satis ingens iter instare mihi satis prospicio, ibo tamen, quam citissime potero, curru vectus a ⌊Bremis⌋ ⌊Lypsiam⌋, deinde equis illic emendis utar.
Accessit commodum, quod mecum usque ad ⌊Lypsiam⌋ profecturus est amicus noster communis dominus ⌊Melchior a Germania⌋, qui te plurimum salutat.
Oro te, ut semper me commendes illustri domino ⌊cancellario⌋ (instes, ut locus maneat in cancellaria mihi). Quandoquidem, ubi primum sum rediturus ex ⌊Polonia⌋, veniam in H<i>spaniam. Quod mihi cordi esse sciebas negotium quodque genitura pollicebatur hoc anno, id fere completum est,[6] adeo omnia evenere ex animi sententia: consensit exspectatura reditum ex ⌊Polonia⌋ vel, si malim, ex H<i>spania numquam se alteri nupturam quam mihi. Hic valde timeo seditionem plebis, non novi enim, quomodo ideoque veniam ad vos, si non estis huc venturi. Scribe ad me de rebus omnibus mitteque litteras ad aulam vestram, modo intra tres menses ab hac data scribas, nam non est mihi negotium diu in ⌊Polonia⌋ persistendi.
Rumor est hic ⌊Turcas⌋ maximo cum exercitu descendere in ⌊Hungariam⌋, praemissa iam esse quadraginta milia ianizerorum, sequi ducentena milia hominum cum largo commeatu. Exitu[s] apparet imminere toti ⌊Germaniae⌋. Erunt alibi quaerendae novae terrae potius quam in ea servitute moriendum. Nam quomodo obviare illi pesti queamus, non video hac in discordia animorum.
Commenda me plurimum illustrissimo principi domino ⌊Ioanni Alberto⌋ et concomiti nostro palatino, et domino ⌊Ioanni Anthonio Marliano⌋, et ⌊fratri tuo⌋, et ⌊tuae⌋. Queso te de ⌊Valdesio⌋ aliquid mihi scribe. Et vale rectissime, amice et frater, et pater observandissime.
[1 ] In 1528 Pentecost fell on May 31
[2 ] hac curia: the court of Margaret of Austria, Governess of the Habsburg Netherlands, in Mechelen
[3 ] caesaris (symbol A): solution of cipher based on Dantiscus’ solution of De Schepper’s use of this symbol preserved together with the fair copies of ⌊⌋ and ⌊⌋
[4 ] De Schepper plans to travel by sea from Holland to the mouth of the river Weser, and then over land via Bremen, etc
[5 ] To be elaborated: political situation
[6 ] This is an allusion to De Schepper’s marriage to Elisabeth Donche