Letter #409
Paweł Sebastian KRASSOWSKI to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1526-07-05
received Granada, [1526]-11-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco, consiliario et oratori regio, fratri c paper damaged⌈[c]c paper damaged⌉arissimo et observ paper damaged⌈[observ]observ paper damaged⌉andissi paper damaged⌈[dissi]dissi paper damaged⌉mo
Salutem plurimam dico.
Gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, iucundissime simul ac doctissime Ioannes, quas ex Toleto supra Tagum ad XXIIII Februarii ad me dedisti. Ex quibus intellexi te recte valere. Sic enim orsus es amantissimam epistulam illam, ut antiqui solebant: Si vales, gaudeo, ego quidem valeo; nihil hac salutatione carius mihi fuit. Scito igitur, mi Ioannes carissime, me salva incolumique valetudine in tua urbe Dantiscana esse, cuius decor et civium (de bonis loquor) humanitas quam mihi placeat, explicare non possum. Fuisti tu quidem mihi semper carissimus ob tuam singularem virtutem morumque dulcedinem, sed certe factus es mihi multo carior, quod in ea urbe natus sis, in qua humanitatis ipsius sedes et domicilium est; sunt enim in ea homines et imprimis necessarii tui humanitate ipsa humaniores. Quod autem omissis illis reverentiis et dominationibus mecum familiarissime per litteras agis, est hoc mihi supra, quam dici potest, gratissimum.
Audi vicissim, ut ego respondeo tibi, bonique consulas. Disciplicuerunt enim mihi semper illius modi compellationes dominationum, reverentiarum, dignitatum et BCz, 243, p. 92 magnificentiarum idque genus epitheta. Sequemur igitur, quantum licebit, nam assequi mihi arduum et perdifficile est, purum illum sincerum scribendi dicendique modum, quo veteres illi et nonnulli doctissimi viri, qui nunc florent, uti solent. Quod vero mei vel in Hyspania non sis oblitus, nescio, an tibi vel Spiritui Monitori in somnis gratiam agam, sed nisi tu, qui est tuus in me sincerus amor, mei intra se recordaveris, ne in somnis quidem Paulus tuus appareret tibi. Hoc tamen certe scias studium meum honori tuo nominisque amplitudini numquam defuturum. Neque illud e memoria excedet, quod in abitu tuo a nobis fidei et integritati meae concredidisti.
Quare, mi Ioannes, certo tibi persuade te unum esse, in quo ego colendo nec mihi quidem satisfacere possum. Cupio enim maiorem in modum tibi in his (fortuna suffragante) inservire, quae singularis tua virtus, multiiuga eruditio hidden by binding⌈[itio]itio hidden by binding⌉ BCz, 243, p. 93 et longissima durissimaque servitus merentur. De fortunarum mearum auctione nihil aliud scias, quam quod idem dives sum, quam te praesente fuerim. Quicquid tamen meum est, id totum et proprium tuum erit.
Vale, mi dilectissime Ioannes, frater desiderabilis.
Ex civitate Gedanensi, eo momento, quo litterae mihi tuae redditae sunt, quibus respondeo, et qua hora frater tuus Bernardus navim ad te profecturus ascendebat, die 5 Iulii 1526.
Tuus Paulus Decentius, praepositus Omnium Sanctorum Cracoviensis, regius et illustris domini cancellarii secretarius