Letter #4537
Stanisław BOREK to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-12-30
received [1535]-01-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose.
Sedulam mei in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae commendationem.
Non potui et ego, Reverendissime Praesul, hoc malum evitare, ut in eum ferme lapsum, in quem Reverendissima Dominatio Vestra, nihil talium cogitans, ante paucos menses inciderat, ne videlicet indignationem serenissimae
Quam gravi autem animo et acerbo certo id fero, vix dici potest, sic, quod et si quid accepissem munificentiae ex
Utcumque tamen est, scripsi non minus duras et ego litteras
Non potui non significare Reverendissimae Dominationi Vestrae hanc molestiam meam, ut et eam, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae fuerat, illam facilius et aequiore animo ferat. Quod autem insimulatores illi Reverendissimae Dominationis Vestrae ad cor redeunt, hoc mecum semper futurum cogitabam, cum sciam Reverendissimam Dominationem Vestram constanti et infracto esse animo et similes susurrones, qui auriculariter student nocere hominibus, non solent certe, nisi submissis oculis per cuniculos quaerere gratiam eorum, quos aliquando offenderant virulentis linguis eorum. Gaudeo mihi, gaudeo et Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod in hanc poenitentiam coniecti sunt nec alium finem haec tragoedia habitura erat, quam hunc. Componat itaque et quietet animum suum, et vivat laetus in multos dies et annos, et cum Varmiensem sedem conscenderit, sui collegae non immemor sit.
Cuius gratiae me ex animo commendo.
Datum
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus