Letter #4739
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-11-28
received [1537]-11-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime ac plurimum observande.
Post mei commendationem et sedulam obsequendi voluntatem.
Acceptis cf.
Quod Reverendissimae Dominationi Vestrae nuper de relinquendis istic rebus scripsi, rogo, non interpretetur eo factum, quasi laborem de de fide ipsius et erga me benigna voluntate, quam certe ita confirmatam semper habui, ut mihi viderer successurus Reverendissimae Dominationi Vestrae non secus ac parenti filius, iamdudum habens persuasum ipsam quoque Reverendissimam Dominationem Vestram eodem in me affectam animo hanc sibi praestituisse regulam apostolicam, qua praecipitur non debere filios recondere parentibus, sed parentes filiis, quod nunc quoque video Reverendissimam Dominationem Vestram conari. Cum vero optima fide hactenus inter nos constiterint omnia et constant, non potest esse in reliquis quicquam, in quo non totum me credam amori Reverendissimae Dominationis Vestrae. Fui autem fortasse, quam debui, curiosior de bene instituenda re familiari, non ignarus, quam multis ea indigeat, neque tamen hic remisi quicquam de mea in Reverendissimam Dominationem Vestram collocata fiducia, quod videtur ipsa opinari cum meo non parvo dolore.
De harpagatore
Nunc aliud non habeo, quam ut me solito Reverendissimae Dominationis Vestrae amori diligentissime commendem cupiamque illam illi aetatem Tithonia productiorem vigentioremque. Litteras
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus