» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #4739

Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1537-11-28
            received [1537]-11-30

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 2, f. 74

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 654

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Varmiensi, domino meo plurimum observando et colendissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime ac plurimum observande.

Post mei commendationem et sedulam obsequendi voluntatem.

Acceptis litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae evestigio ad eius dictatum in negotio accisae curata sunt omnia in oppidis capitularibus scriptumque ad dominum administratorem generalem, ut in ditione episcopali idem fieret, ac puto illic omnia recto constituta fore adusque adventum Reverendissimae Dominationis Vestrae, quem Deus prosperum fortunatumque efficiat.

Quod Reverendissimae Dominationi Vestrae nuper de relinquendis istic rebus scripsi, rogo, non interpretetur eo factum, quasi laborem de fide ipsius et erga me benigna voluntate, quam certe ita confirmatam semper habui, ut mihi viderer successurus Reverendissimae Dominationi Vestrae non secus ac parenti filius, iamdudum habens persuasum ipsam quoque Reverendissimam Dominationem Vestram eodem in me affectam animo hanc sibi praestituisse regulam apostolicam, qua praecipitur non debere filios recondere parentibus, sed parentes filiis, quod nunc quoque video Reverendissimam Dominationem Vestram conari. Cum vero optima fide hactenus inter nos constiterint omnia et constant, non potest esse in reliquis quicquam, in quo non totum me credam amori Reverendissimae Dominationis Vestrae. Fui autem fortasse, quam debui, curiosior de bene instituenda re familiari, non ignarus, quam multis ea indigeat, neque tamen hic remisi quicquam de mea in Reverendissimam Dominationem Vestram collocata fiducia, quod videtur ipsa opinari cum meo non parvo dolore.

De harpagatore Brede volui indicare tantum id, quod Reverendissima Dominatio Vestra sentit, non ut reposcerem sumptum tantillum, quem si refuderit iam, rubore me suffundet.

Bernardus frater Reverendissimae Dominationis Vestrae ubi Cracovia redierit, dignabitur me Dominatio Vestra Reverendissima participatu eorum, quae illic curata sunt, quod puto non ante fiet, quam ipsa sit Heilsbergum ingressa. Inde minore dispendio mittentur tabellarii.

Nunc aliud non habeo, quam ut me solito Reverendissimae Dominationis Vestrae amori diligentissime commendem cupiamque illi aetatem Tithonia productiorem vigentioremque. Litteras reverendissimi domini Cracoviensis remitto actis gratiis.

Varmiae, die XXVIII Novembris 1537.

Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus Tidemannus Gise