Letter #4771
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-05-21
received [1539]-05-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande. Salutem et studiorum meorum commendationem.
Etsi non habeo, quod praecipue nunc scribam, tamen cum hic subditus meus mihi significaret se istuc profecturum, nolui omittere saltem hoc, de quo scio Reverendissimam Dominationem Vestram solicitam esse, scribere, quomodo habeat valetudo mea, de qua nescio, quid dicam aut promittere possim. Convalueram optime et integram videbar adeptus sanitatem. Sed timeo heri me recidivam incidisse, quae rursus me in cubiculo tenet reclusum. Dominus Deus misereatur mei, cuius nomen sit benedictum. Cum habuerit Reverendissima Dominatio Vestra responsum a
Datae
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus