Reverendissime etc.
Quod Dominatio Vestra Reverendissima ⌊⌋ suis XX huius datis ⌊⌋ responderit, gratiam habeo. Ex quibus fuit mihi oppido gratum intelligere, quod se tandem serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ offerre statuerit. Qua in re Dominationem Vestram Reverendissimam aliquoties commonefacere volui, sed verebar, ne offenderem. Quodsi in ea aula, Deo sic disponente, convenerimus, agnoscet se secus de me sensisse in eo, quod scribit, animum suum perculisse, quam mentis nostrae sit institutum exonerationemque conscientiae meae et fidei non tendere in patriae perniciem, quemadmodum Dominationi Vestrae Reverendissimae interpretari placuit, neque ulla acerbitatis et male affectae voluntatis in illam mihi inesse iudicia percipiet. Quod vero fraterne me cohortatur non praecipitare sententiam et consilia atque, posthabitis patriae et meorum rationibus, non severitate et acrimonia, quam mihi inesse non puto, sed prudentia et moderatione mihi esse utendum, libenter quidem accipio, verum his duobus ultimis nemo est, qui non egeat, videoque, si quando mihi haec duo desunt, commune mihi id esse et cum Dominatione Vestra Reverendissima, et cum multis aliis etc.
Incendia facile excitari ferociaque con[si]lia impingere et consultori minuere fidem periculososque esse ictus resultante malleo, ut recte philosophatum probo, ita ea in me haerere non velim, qui longe ad mitiora, Deo id largiente, animum meum induxi. Qui secus de me sentiunt, penitius me non norunt, et quod prius scripsi, odiosa eiusmodi iudicia ne pili quidem facio, modo id praestem, quod Deo meo et ⌊principi⌋, cui me Deus subesse voluit, debeo. Hoc, in quo mihi et meis et patriae sum debitor, quemadmodum feci hucusque, facere non sum desiturus. De memoria nominis, modo illud cum iniuria sugilletur, non est, quod me infelicem reddere possit. Qui enim hominibus placent, confusi sunt et Deus sprevit eos, maxime autem nostri temporis impietate infectis hominibus. Et ne omnia, quae Dominatio Vestra Reverendissima prolixe et amice scripsit, persequar, hoc adhuc addendum putavi me de his neminem scire, qui suis affectibus studentes me contra quempiam incitare valeant.
Si Dominatio Vestra Reverendissima hunc unum sibi persuasit esse de iis, cuius novissimas ad me litteras adiunxi, quas remitti peto, non existimo, cum eas litteras legerit, de bono viro Dominationem Vestram Reverendissimam illius modi opinionem habituram etc.
De gangrena et quae scribit, testibus lacrimis, quarum non memini, me esse pollicitum et de plerisque aliis, quae uberiore responsione opus habent, non est, quod me in praesens, deficiente otio, in multa ad aulam scriptione occupem. De quibus aliquando vel litteris, vel coram fusius. Gratiamque Dominationi Vestrae Reverendissimae ago, quod me in eo, quae illi displicere videntur, sub ea adeo libera libertate commonuit, utque me in ea vicissim, sed paucis, audiat, amice velim. Mihi quidem omnia, quae per Dominationem Vestram Reverendissimam fiunt, probantur, etiam ea propensio et indulgentia, qua in suos utitur, si non plus aliquantulum aequo se exsereret. Quae res ne alias illi incommodet, subvereor, nihilominus pro foedere inter nos inito, cuius Dominatio Vestra Reverendissima meminit, ubi patrueli eius, quem a multis annis dilexi, neque umquam, quod scio, mihi adversantem agnovi, ubi, inquam, illi ex re et usu esse possum, quoad eius a me fieri potest, meam offero operam. Satis mirari nequeo, immo et dolenter fero, quod in me faba illa cuditur, cum ex se ⌊rex⌋ et non ex me citationem dederit. Mihin[e] ea vis est, ut voluntatem regiam in mea habeam potestate? Aut c[on]scius sim, quid rex reginae, ut in proverbio est, in aurem? Statuant se vocati, intelligent causam et quis illorum sit accusator, ego sane ill[is] sancte et sincere consulere ausim, ut regiae clementiae, in qua nihil umquam asperius insedisse auditum est, se committant. Etsi ⌊fratres⌋ mei, qu[i] duo mihi sunt, ad ⌊tribunal regium⌋ postularentur, quemadmodum in hac causa factum est, etiamsi ipsa causa mihi esset incognita, omnino illis persuaderem, ut se statuerent, oboedientia enim et non victima quaeritur.
Ceterum, quod mihi nuper dominus ⌊castellanus Gedanensis⌋ cum sua et domini ⌊palatini Marienburgensis⌋ sententia scripsit, praeter voluntatem scilicet domini ⌊Ioannis a Werden⌋ ob eam citationem XVI huius, ⌊Gedani⌋ communitatem ad praetorium vocatam fuisse et, ut huc rumor pervenit, de communi consilio inibi statutum esse, ne ⌊citati⌋ compareant. Hoc quidem duobus istis bonis viris posset incommodare non parum, et quidem haec ferocia sunt consilia, quae malus manet exitus. Nihilosecius ea, quae ⌊dominis consiliariis⌋, quorum Dominatio Vestra Reverendissima mihi misit litteras, visa sunt ⌊citatis⌋ expedire, quantum fieri potest maturius, ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ diligenter sum perscripturus. Nuntius [ta]men meus ob angustiam temporis ad dictum diem adesse nequit, aderit autem paulo post, sunt enim in his votis dominorum colligendis non pauca scribenda, qui tamen non ad singula, quae maiestas regia scripsit, respondent, quod si gratum erit, nescio etc.
De commissariis non petimus, ut sint alienigenae, sed ut in his terris designentur, dummodo obtineri poterint. Addubito, an ⌊maiestas regia⌋ ⌊dominis consiliariis⌋ causam hanc sit commissura, qui se parti favere aperte declararunt. A me nihil operae praetermittetur, si quo pac[to] causam hanc ad nos retrahere possimus. De ⌊palatinatu Culmensi⌋ rebusque aliis, cum breve sit nobis ad aulam profectionis tempus, tractatus differendos existimo, quandoquidem illic omnia opportunius transiemus, ubi Dominationem Vestram Reverendissimam, Deo bene favente, adeo videbo libenter, ut nusquam lib[e]ntius.
Quam rogo, ut hanc meam tumultuariam dictaturam ex sincero certe animo profectam, non secus atque mutuo nostro inter nos amori convenit, amicissime suscipiat. Cui, inquam, amori me intime commendo utque in dies fiat auctior et firmior, ex animo cupio.