Letter #5606
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-11-01
received [1536]-11-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine.
Sanitat[is] plenitudinem ex caritatis abundantia et omnis boni augmentum imprimis a Deo vehementer precor Reverendissimae Vestrae Dominationi.
Nudius tertius rediit puer meus Pisinski et reddidit mihi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae mihi cara(!) fuere, eo quod testatae fuere ipsius integram valetud[inem]. Ego tunc decumbebam afflictus a calculo in lecto, nunc autem, adiutore Deo, meliuscule aliquantulum habeo. Praeterea fasciculum litterarum his introclu[sum] seu annexum destinarunt ad me domini rogantes illustris ducis Prussiae eo die, quo litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae accepi, ut praefertur, rogantes, ut eas Reverendissimae Dominationi Vestrae occurente baiulo destinarem, quod nunc propere facio, licet autumo, quod nihil in eis sit, quam vetera gesta, nam similem sarci{i}nulam ipse ego etiam accepi, proinde arbitror eas(!) esse varius contextus. Alia veridica non habeo . Si quid apud Dominationem Vestram exstat, cum hoc nuntio, ut impartiat mihi, rogo.
Quam in longum aevum f{o}lorentem et valentem ad vota vivere opto.
Raptim ex Helsberg, prima Novembris 1536.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauricius episcopus Warmiensis scripsit