Letter #5606
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-11-01
received [1536]-11-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine.
Sanitatis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉ plenitudinem ex caritatis abundantia et omnis boni augmentum imprimis a Deo vehementer precor Reverendissimae Vestrae Dominationi.
Nudius tertius rediit puer meus Pisinski et reddidit mihi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae mihi cara(!) fuere, eo quod testatae fuere ipsius integram valetudinem paper damaged or stain⌈[inem]inem paper damaged or stain⌉. Ego tunc decumbebam afflictus a calculo in lecto, nunc autem, adiutore Deo, meliuscule aliquantulum habeo. Praeterea fasciculum litterarum his introclusum stain⌈[sum]sum stain⌉ seu annexum ms. is(!) ⌈umum ms. is(!) ⌉ destinarunt ad me domini rogantes ill(ustris) ducis Prussiae eo die, quo litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae accepi, ut praefertur, rogantes, ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ eas Reverendissimae Dominationi Vestrae occurente baiulo destinarem, quod nunc p(ro)p(er)e facio, licet autumo, quod nihil in eis sit, quam vetera gesta, nam similem sarci{i}nulam ipse ego etiam accepi, proinde arbitror eas(!) esse varius contextus. Alia veridica non habeo non habeo. Si quid apud Dominationem Vestram exsta ms. i(!) ⌈aa ms. i(!) ⌉t, cum hoc nuntio, ut impartiat mihi, rogo.
Quam in longum aevum f{o}lorentem et valentem ad vota vivere opto.
Raptim ex Hel(sberg), prima Novembris 1536.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauricius episcopus Warmiensis scripsit