Letter #5805
[Ioannes DANTISCUS] to Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Doctori Hosio
Venerabilis etc.,
Reliquit post se fili{i}um famatus Ioannis a Lohe, olim consul Elbingensis. Qui cum optime in vita sua et de Regno Poloniae et republica Elbingensi, quam diligenter administravit, meruerit, filius eius adhuc in adulescentia patris vesitigia sectando, idem etiam facere contendit. Ob idque apud tutores suos, quorum fidei commissus est, instare hactenus non omisit, ut eum ad aulam regiam allegarent et servitio Dominationis Vestrae committerent. Qui tutores, cum notitiam meam habeant et familiaritas, quae mihi cum Dominatione Vestra communis est, illis perspecta sit, a me hisce diebus rogarunt, ut dictum filium Ioannis a Lohe Dominationi Vestrae, quo eum servitio suo applicaret, commendarem.
Quare, cum non dubitem, quin bene dictus adulescens sit educatus, et tutores eius etiam pro eo spondeant, plurimum rogo, eundem non gravate Dominatio Vestra suscipere velit et eius opera, ad quod eum aptum et idoneum cognoverit, uti.
Quam feliciter valere opto.
Datae ex arce nostra Heilsberg, XIX Iulii MDXLVIII.