Reliquit post se ⌊fili{i}um⌋ famatus ⌊Ioannis a Lohe⌋, olim consul Elbingensis. ⌊Qui⌋ cum optime in vita sua et de ⌊Regno Poloniae⌋ et ⌊republica Elbingensi⌋, quam diligenter administravit, meruerit, ⌊filius⌋ eius adhuc in adulescentia patris vesitigia sectando, idem etiam facere contendit. Ob idque apud tutores suos, quorum fidei commissus est, instare hactenus non omisit, ut ⌊eum⌋ ad aulam regiam allegarent et servitio Dominationis Vestrae committerent. Qui tutores, cum notitiam meam habeant et familiaritas, quae mihi cum Dominatione Vestra communis est, illis perspecta sit, a me hisce diebus rogarunt, ut dictum ⌊filium⌋ ⌊Ioannis a Lohe⌋ Dominationi Vestrae, quo eum servitio suo applicaret, commendarem.
Quare, cum non dubitem, quin bene dictus ⌊adulescens⌋ sit educatus, et tutores eius etiam pro eo spondeant, plurimum rogo, eundem non gravate Dominatio Vestra suscipere velit et eius opera, ad quod eum aptum et idoneum cognoverit, uti.
Quam feliciter valere opto.