⌊⌋ novissime XVIII Septembris Serenissimae Maiestati Vestrae ex ⌊Antverpia⌋ diffuse de tota mea profectione et de omnibus, quae hoc tempore ibidem audiebantur, et potissimum de mora, quam propter instantem hiemem in ⌊Hispania⌋, dum illic Deo favente
appllicuero, sum habiturus. ⌊⌋ in manus factoris ⌊Fuggarorum⌋
dedi, spero, quod sunt redditae. Ex his, in quibus verser turbinibus,
intellexit. Ex ⌊Antverpia⌋ per currus, ut hic fieri solet, equos meos sex, quos mecum habui, vendideram usque ⌊Brug⌋ in ⌊Flandriam⌋ perveni, et deinde ad ⌊Calis⌋ (⌊⌋) oppidum munitissimum serenissimi ⌊regis Angliae⌋,
BJ 6557, p. 34r
quod situm est ad ⌊mare⌋ in finibus ⌊Flandriae⌋ et ⌊Galliae⌋, ibidem per aliquot dies
immorans et propter auram contrariam, et ob nautarum altercationes,
quorum quilibet in sua navi me habere voluit. Solutis decem ducatis
ventis me commisi habuique ab ortu solis usque ad meridiem tempus
satis secundum, posteaquam ms. postea quem(!)
⌈posteaquamposteaquam ms. postea quem(!)
⌉
mihi nautae caudatum demonem in aere ostendebant et quae deinde prope
iam portum tempestas cum grandinibus sequebatur, horresco memorans,
et, ne videar pro epistula historiam conscribere, consulto praetereo.
Tandem portui ⌊Angliae⌋ ⌊Sandvig⌋, qui a ⌊Caleta⌋ novem miliaria distare
dicitur, laetus et incolumis applicui, semper enim prope portum
metuebam, ut qui prius hoc
expertus sum, ne tempestas vel nos referret unde exivimus, vel ad
maiora discrimina reservaret. Sic habet Serenissima Maiestas vestra
hanc hoc tempore primam meam navigationem Deus Optimus Maximus faxit,
ut mihi liceat secundam, quae erit multo longior, Serenissimae
Maiestati Vestrae, ut istam describere<m>.
cf. Vulg. Mt 6 10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra; Vulg. Mt 26 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua ⌊Dei voluntas fiatcf. Vulg. Mt 6 10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra; Vulg. Mt 26 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua ⌋. Ex ⌊Sandvig⌋ veni conductis equis ⌊Cantuariam⌋, ubi ⌊sancti Thomae⌋ ossa in
sarcophago de pretiosissimis gemmis et multo auro elaborato servantur. Et ne sim de singulis locis scribendo morosior, ad hodoeporicon orig. odeporicon⌈hodoeporiconhodoeporicon orig. odeporicon⌉ id spectat, brevi tempore quasi per postas conducticiis equis volando ad ⌊Londinum⌋ primam et potissimam ⌊huius Regni⌋ urbem me contuli, et cum primum huc venissem, misi pro quibusdam ⌊meis gentilibus⌋, qui hic mercaturam exercent, ut me de his, quae hic agerentur certiorem redderent. Ab eis statim intellexi, quod ⌊Theodericus de Schonberg⌋ cor et consilium domini ⌊magistri generalis⌋ iam in sextum mensem et apud ⌊maiestatem caesaream⌋ dum hic esset, et apud serenissimum ⌊regem Angliae⌋ multa sollicitasset, et quod dixisset omnia, quae hic ageret, non secus Serenissimae Maiestati Vestrae atque ⌊domino suo magistro⌋ profutura, et quod indies in eorum commercio et saepius cum eis esset ad tabulam. Hic enim domum habent
non vulgarem, in qua laute et opipare vivitur. Addebant tamen ⌊illum⌋
carere pecuniis et in hospitio multa debere, et quomodo nunc ab isto,
nunc ab alio in mutuum caperet daretque bonam spem, quod omnia inter
Serenissimam Maiestatem Vestram et ⌊dominum
BJ 6557, p. 34v
magistrum⌋ bene essent successura. Ego tamen apud me, qui illum et illius machinas dudum novi, cogitabam contrarium et confestim apud me statui reverendissimum dominum ⌊cardinalem Eboracensem⌋ conveniendum, si quod de illius moliminibus possim expiscari. Accidit interea, q(uando) una
cum ⌊meis gentili superinscribed, in the hand of other⌈lili superinscribed, in the hand of other⌉bus⌋, qui me ad honorem Sacratissimae
Maiestatis Vestrae comitabantur, irem ad ecclesiam, praeter omnem
spem ⌊Theodericus⌋ processit ex quadam platea obviam et, quamprimum me aspexit, nescio quo spiritu, subito rubore perfusus resiliit attonitus in aliam plateae partem, detecto capite et nutabundo genu honorem mihi offerrens, quem illi etiam impartiebam manu et verbis omissis. ⌊Gentiles mei⌋ non satis poterant demirari, qui
alias ex verbis ⌊hominem⌋ et elatum, et furiosum noscerent, quod sic ex via mihi cessisset.
cf. Pl. Am. 722 ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet; Ov. Fast. 4 357 captant mutatis sedibus omen idem ⌊Omen capiocf. Pl. Am. 722 ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet; Ov. Fast. 4 357 captant mutatis sedibus omen idem ⌋,
respondi ita: omnes ⌊illius domini⌋ actiones actionibus serenissimi
domini mei cedent. Neque ulterius cunctatus sequenti die mane ascendi naviculam et conferebam me ad reverendissimum dominum ⌊cardinalem Eboracensem⌋, qui in ⌊hoc Regno⌋ omnipotens ⌊regem⌋ et Regnum regit, et cum venissem ad quoddam oppidulum, quod duo miliaria a curia domini cardinalis, quam novam magnis sumptibus struxit, dicitur distare, inveni ibi conterraneum meum ex ⌊Resel oppido episcopi Varmiensis⌋ doctorem ⌊Michaelem Sanderi ms. Sandeci(!)
⌈SanderiSanderi ms. Sandeci(!)
⌉⌋ virum bonis litteris et summa fide erga
Serenissimam Maiestatem Vestram praeditum, quem in aula ⌊caesaris olim
divi Maximiliani⌋ et apud ⌊Helvetios⌋ tamquam fratrem germanum noveram,
agentem hic causas et negotia reverendissimi domini sui cardinalis
Sedunensis, cum quo ⌊Theodericus⌋ in uno hospitio propter suam
expeditionem apud cardinalem E adscribed, in the hand of other⌈EE adscribed, in the hand of other⌉boracensem,
longo tempore fuit convictus ms. coniunctus(!)
⌈convictusconvictus ms. coniunctus(!)
⌉
et quia inter eos saepius mentio de ⌊ecclesia Varmiensi⌋ incidit, in
qua ⌊doctor Michael⌋ canonicus est et decanus Wratislaviensis, interdum
amico more per iocum dissidebant, cumque serio et ioco veritas
plerumque detegitur, audivit a Theoderico, quod res veniant utcumque
⌊magister⌋ ⌊Braunsberg⌋ episcopatui numquam est redditurus, et quod
Theodericus cum quibusdam litteris ad Sacratissimam Maiestatem
Vestram esset expeditus, pessime de cardinale contentus, et quod inde
BJ 6557, p. 35r
ad ⌊regem Scociae⌋, cum quo sunt duorum mensium indutiae, sit profecturus, quodque apud illum eandem, quam apud ⌊Angliae regem⌋
haberet actionem. Nulli tamen Theod(ericus) ad verum res suas explicuit, virus pessimum, ut ex sequentibus Maiestas Vestra intelliget dissimulans et multa bona coram subditis Serenissimae
Maiestatis Vestrae de eadem Vestra Maiestate deque ⌊Polonis⌋ proferens, quibus illa tutius, quae consuetis sicophantiis agere est solitus, celare possit. Dedi tandem operam, ut reverendissimum dominum ⌊cardinalem⌋ alloquerer, et praemisi illi litteras, quas habui
commendaticias a ⌊serenissima domina Margaretha⌋. Introductus ad ⌊illum⌋
offendi eum in lecto decumbentem et colica passione, ut ipse
asserebat, laborantem, sed ab aliis edoctus, cognovi morbo Gallico
eum infectum, quod illius barba et pustulae ms. postulae(!)
⌈pustulaepustulae ms. postulae(!)
⌉,
quae per obscurum videbantur, bene testabantur. Salutavi ⌊illum⌋ more debito nomine Serenissimae Maiestatis Vestrae et deinde confeci quandam oratiunculam de Turcaicis et Tartaricis rebus, quibus assidue Serenissima Maiestas Vestra premitur, rogans illum, quod ex suo officio ut princeps Romanae Ecclesiae et pro auctoritate, qua plurimum apud serenissimum ⌊regem Angliae⌋ posset, illius maiestatem ad
opitulandum rebus Christianis non parum inclinatis inflecteret. Ad
quae omnia, ut est vir satis eruditus et disertus, copiose respondit,
multa contra ⌊Gallos⌋, quae eum intus et extra cruciabant, et de illorum perfidia ac fractis foederibus
conquerens. De salutatione et istarum rerum communicatione, deque
cura et vigilantia in rebus Christianis Serenissimae Maiestati
Vestrae ingentes habuit gratias et petiit
se plurimum commendari. Deinde pro isto affectu, quo se verbis
Serenissimae Maiestati Vestrae obtulit, coepi ⌊eum⌋ rogare et hortari,
ut rebus Serenissimae Maiestatis Vestrae cum ⌊magistro generali⌋
afficeretur, et quas potui causas potissimas, quibus magister
Serenissimae Maiestati Vestrae est iniurius, exposui, dissimulans me
scire quicquam de ⌊Theoderico⌋. Ridendo mihi respondit, quod opportune
advenissem, licet ⌊ille⌋ iam esset expeditus, qui causas ⌊magistri⌋
egisset, et multa contra Maiestatem Vestram fuisset conquestus, nihil
tamen aliud esset nactus, quam dum aliis postulationibus foret
frustratus, quasdam ad illius requisitionem litteras ad Serenissimam
Maiestatem Vestram, conclusitque:
BJ 6557, p. 35v
pluris est apud nos et ⌊regem nostrum⌋ serenissimus ⌊Poloniae rex⌋, quam ⌊isti fratres⌋, quos
cf. Hor. S. 1 6 13-14 unius assis non umquam pretio pluris licuisse ⌊non facimus unius assiscf. Hor. S. 1 6 13-14 unius assis non umquam pretio pluris licuisse ⌋, consuluitque, ut me ad serenissimum ⌊regem Angliae⌋ conferrem, et
operam suam ad hoc iter mihi exibuit postque duas horas, quas fere
variis sermonibus contrivimus, cum magno favore me dimisit. Cumque
relatum fuisset Theod(erico), quod ad ⌊cardinalem⌋ me contulissem,
fertur dixisse: “vadat et pro tribus mensibus ibi sibi paret
hospitium”. Cum vero audisset sequenti me die rediisse et
fuisse me ⌊cardinali⌋ gratum et ab illo me statim intromissum atque
honorifice susceptum, expalluit dicens: “bonum est, quod
aliquis apud istum sacerdotem fortunam habet”. Tertia die reverendissimus dominus ⌊cardinalis⌋ misit ad me militem istarum terrarum cum insigniis consuetis ⌊Ioannem Dans consiliarium et privatum thesaurarium serenissimi ⌊regis Angliae⌋⌋, qui cum octo equis (portabar ego metquintus cum meis superinscribed, in the hand of other⌈cum meiscum meis superinscribed, in the hand of other⌉ in conducticiis) me usque ad curiam serenissimi regis conduxit. Quo
cum pervenissem, statim mihi camera satis elegans in castello, ubi ⌊rex⌋ erat, ut me pararem, dabatur. Circumquaque castellum nulla sunt,
nisi in duobus miliar(ibus), diversoria et ex penu regio vina et
cerevisiae cum aliis hic caeremoniis mihi ferebantur. Deinde, cum iam
essem paratus, misit ⌊rex⌋ alios duos milites pro me, qui me honorifice
susceperunt et sic ad quoddam cubile vere regium introducebar, ubi
erant primi aulici et domini maiestatem regiam exspectantes, qui me
etiam dignis modis exceperunt. Paulopost ex alio cubili ⌊rex⌋
processit, homo ita formosus, quantum spectat virum, quo numquam vidi
formosiorem. Data manu humanissimum et hilarem vultum mihi exibuit et
sic me usque ad locum, ubi me audire voluit, perduxit.
Exorsus sum salutationem
nomine Serenissimae Maiestatis <Vestrae> modis et verbis,
quibus potui, optimis ad conciliandum amorem et benevolentiam ab illo
rege Maiestati Vestrae Serenissimae, quam, ut est bene doctus et
bonas habet litteras, libenter et cum quadam diligentia audivit. Hinc
dedi litteras a serenissimo domino ⌊Ferdinando principe et infante
Hispaniarum⌋, quas pro me scripsit commendaticias, quibus perlectis
per virum Graece et Latine doctissimum ⌊Thomam Morum⌋ humanissime
salutationi Serenissimae Maiestatis Vestrae respondit et se in
omnibus tamquam
BJ 6557, p. 36r
fratri suo carissimo et singularissimo exhibuit, felicissimosque
Serenissimae Maiestati Vestrae precabatur in omnibus successus et se
in omnibus, quibus posset, esse Serenissimae Maiestati Vestrae
commodo decori et ornamento obtulit. Commendaticias ⌊serenissimi
domini Ferdinandi⌋, quamuis haberet gratas, tamen mihi non fuisse
necessarias dicebat. Intuitu Serenissimae Maiestatis Vestrae quicquid
posset pro me et omnibus servitoribus Maiestatis Vestrae se esse
affectissimum asseruit. Inde ⌊⌋ retuli, quomodo
Maiestas Vestra Serenissima mihi iniunxisset, si applicare me ad
Regnum Angliae in the other hand, on the margin in place of crossed-out Italiae⌈⌊Italiae⌋⌊Angliae⌋Angliae in the other hand, on the margin in place of crossed-out Italiae⌉
contingeret, ut me omnino ad ⌊illius maiestatem⌋ conferrem illam
inviserem, salutarem atque illi studium et animi Serenissimae
Maiestatis Vestrae propensionem, qua illi<us> maiestati
afficitur, exponerem, et quod nihil magis gratum iucundum atque ex
animi sententia Serenissimae Maiestati Vestrae potuit
accidere, quam quod illius
maiestas cum ⌊sacratissima maiestate caesarea⌋ mutua coniunctione
necessitudine ac vinculo affinitatis se devinxisset, unde cum illius
maiestas se cum inclita ⌊domo Austriae⌋, ex qua Serenissima Maiestas
Vestra genus maternum duceret, ita firmiter coniunxisset, non posset
minus Serenissima Maiestas Vestra illius maiestati, quam ⌊caesareae
celsitudini⌋ affici et quod ob eam rem, si per Angliam mihi esset
eundum, illius maiestati omnes fortunae vices Serenissimae Maiestatis
Vestrae recenserem et potiores legationis meae causas exponerem.
Itaque ⌊illius maiestati⌋ ad longum omnes res Turcaicas iuxta
instructionem mihi datam, quas videbam tempori competere, et quid
nunc cum ⌊Tartaris⌋ ageretur, et quomodo Serenissima Maiestas Vestra
cum suo toto ⌊regno⌋ esset in armis declaravi, rogans haec omnia
perpenderet, ut vindicandi ⌊rem Christianam⌋ a tanto discrimine, quod
nunc instaret, compositis bellis intestinis statueretur aliqua certa
ratio, addens omnia, quae ad hanc exhortationem expedire videbantur.
⌊Illius maiestas⌋, ut decet optimum principem Christianum, per ipsum
suum thesaurarium ⌊Thomam Morum⌋ diffuse respondit exponens, quod licet
esset ceteris Christianis regibus ab infidelibus remotior et tutior,
nihilominus in affectu nulli caederet, quo libenter videret, ut furor
ille infidelium reprimeretur, sed ad hoc per ⌊regem Galliae⌋, qui in
medio
BJ 6557, p. 36v
Christianitatis perniciosior foret ⌊Turcis⌋, non daretur aditusadytus in the other hand, written over auditus⌈auditusaditus orig. adytus⌈aditusaditus orig. adytus⌉aditusadytus in the other hand, written over auditus⌉.
Multa praeterea fuerunt dicta de ⌊Gallorum⌋ perfidia foederum fractione
et de tot illatis iniuriis et conclusum, quod ⌊illius maiestas⌋ semper
huius fuerit voluntatis, ut regnis periclitantibus subveniretur, et
adhuc in hoc perseveraret proposito, modo conatus et ambitio ⌊Gallorum
regis⌋, quae totum ⌊orbem Christianum⌋ iam a multis annis infecerunt tot
bellis, e medio possit tolli, et quod pro Serenissima Maiestate
Vestra et illius nepote serenissimo ⌊rege Hungariae⌋ omne id velit
facere semper, quod mutua coniunctio fraternus amor et benevolentia
deposceret. Post hoc responsum ⌊illius maiestatem⌋ rogabam, ut mihi
liceret eam seorsum absque arbitris alloqui. Ad quod ⌊maiestas sua⌋
valde humaniter consensit et accepta manu mea prope ad fenestram
mecum divertit. Proposui ⌊illius maiestati⌋, quibus indignissimis modis
Serenissima Maiestas Vestra, per dominum ⌊magistrum generalem⌋
lacessita, coacta fuerit contra ipsum dominum magistrum hoc bellum
nuper praeteritum suscipere, et omnia, quaecumque potui pro mea
tenuitate, et etiam, quae scivi incipiens a multis annis de his, quae
inter Serenissimam Maiestatem Vestram ⌊ordinem⌋ et magistrum generalem
hucusque se obtulerunt, disserui. Illa, quae mihi ⌊illius maiestas⌋
desuper respondit, quia sunt secretiora, papyro orig. papiro⌈papyropapyro orig. papiro⌉
incluso ms. inclusae(!)
⌈inclusoincluso ms. inclusae(!)
⌉
commisi. Ex his cognoscet, quibus adhuc insidiis contra Serenissimam
Maiestatem vestram laboratur. Tandem me ⌊maiestas sua⌋ manu bis data et
genu, ut hic moris est, flexo cum magna gratia et aspectu hilari a se
dimisit et ad honorem Serenissimae Maiestatis Vestrae rursus me ad
cameram, ex qua fui eductus, honorifice conducere iussit. Unde iterum
calcaria pedibus nectens cum ⌊eodem milite⌋, cum quo hinc exivi, per
XXVII miliaria Anglica in hoc meum ⌊Londini⌋ hospitium fui reductus.
Huc rediens contraxi notitiam et familiaritatem cum oratoribus
caesareae maiestatis. Unus ex ⌊Hispania⌋ est episcopus Bagodiensis et
Clivensis, alter est ⌊Flandrensis magnus balivus Gandavensis⌋, uterque
bene doctus, et qui me magna prosecuti sunt benevolentia. Hi
consuluerunt mihi, ut ad portum Anglicum ⌊Plamoer⌋ hinc ducenta
miliaria Anglica me BJ 6557, p. 37r conferrem et in
Novembre, qui mensis siccior est, ⌊mari⌋ me crederem in tribus diebus
cum secundo vento. Inde in ⌊Hispaniam⌋ navigatur et omnes postae per
hanc viam, quia aequor est spatiosum et minus ibidem a ⌊Gallis⌋
periculi traducuntur. Sed hic iterum opus, hic labor est sexaginta
ducatos ad minus, ut ipsi dicunt, navis ibi p(otes)t conduci, si
aliqua ibidem iam ad navigandum instructa non reperitur. Quantum
iterum mihi de his quadringentis, quos ex ⌊Antverpia⌋ mecum tuli,
remanebit superinscribed⌈remanebitremanebit superinscribed⌉,
levis est calculus: hoc tempore vix trecenti ducati mihi restant.
Omnia haec gratiae et incomparabili prudentiae Serenissimae
Maiestatis Vestrae humiliter commendo. Decrevi itaque cras iterum cum sex equis conducticiis hinc solvere et omnem operam atque laborem impendere, ut eo celerius Deo bene favente ⌊Hispaniam⌋ attingam. Utque
ad illum ⌊de Schonberg⌋ redeam: postquam certum habuit, quod cum tanto
honore ad ⌊Maiestatem Regiam⌋ essem perductus, fertur ingemuisse et
dixisse: “vadat, ego sequar a longe, nondum habet omnia, quae
vult” et
secutus est me, sed illum neque in via, neque in aula regis vidi.
Dicitur ⌊hic⌋ hospiti solvisse centum quinquaginta nobiles, faciunt 225
ducatos, et quod alias multam pecuniam exposuerit, et inter
secretarios et aulicos officiales, ut sibi favores emeret,
distribuerit, et quod, cum ⌊regi⌋ valedixisset, recta sit in ⌊Scocia⌋
profecturus. Post meum huc adventum nemo ⌊eum⌋ vidit sic, ut ante,
laetum et tam superinscribed⌈tamtam superinscribed⌉
grandia verba sonantem, reddetque eum in animo demissiorem, cum
audiet in aula, quod videntibus omnibus ad quartam partem horae et
ultra ⌊maiestas regia⌋ mecum sit locuta, et quod tam humaniter me
audierit et tractaverit, neque poterit scire, quid rex mecum et ego
cum illius maiestate fuerim locutus. Dabit tamen, ut est geswind,
operam. Est hic quidam mercator Gdanensis ⌊Georgius Hasse⌋, qui est hic
in domo mercatorum senior. Illi ⌊rex Daciae⌋ superiori anno 40 stamina
panni Londinensis recepit et, cum sciret, quod ⌊Theodericus⌋ in magna
esset illius regis gratia, rogavitque eum, quod, si posset efficere superinscribed⌈quod, si posset efficerequod, si posset efficere superinscribed⌉,
ut panni recepti restituerentur, satis commodo munere illum donare
promisit.
BJ 6557, p. 37v
⌊Ille⌋ respondit: “si tu volueris illustrissimo domino meo ⌊magistro generali⌋ iuramentum fidelitatis ut illius subditus
praestare, sine munere tibi panni reddentur, si essent mille
stamina”. Inquit ⌊subditus Serenissimae Maiestatis Vestrae⌋:
“numquam ex me facies proditorem”.
cf. Cic. Fin. 5 61 quanta studia decertantium sunt! quanta ipsa certamina!; Cic. Sen. 76; Cic. Off. 1 56; Cic. Att. 2 18 3; Tac. Ann. 3 50 si Studia illi ut plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt; nec quicquam grave ac serium ex eo metuas qui suorum ipse flagitiorum proditor non virorum animis sed muliercularum adrepit. ⌊Haec sunt ⌊illius⌋
studiacf. Cic. Fin. 5 61 quanta studia decertantium sunt! quanta ipsa certamina!; Cic. Sen. 76; Cic. Off. 1 56; Cic. Att. 2 18 3; Tac. Ann. 3 50 si Studia illi ut plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt; nec quicquam grave ac serium ex eo metuas qui suorum ipse flagitiorum proditor non virorum animis sed muliercularum adrepit. ⌋,
his technis, quibus nihil efficere potest, laborat. Fertur etiam
ebrius, ut fere semper est, inter mercatores hic gloriasse, quod
sciret aliquod, quo brevi velit esse in summa Serenissimae Maiestatis
Vestrae gratia, et quod nunc Maiestas Vestra esset ⌊illi⌋ infestissima,
sed paulo post deberet alia de illo esse Serenissimae Maiestatis
Vestrae aestimatio. Haec ideo ita diffuse Serenissimae Maiestati
Vestrae descripsi, ut ⌊ille⌋ et ⌊illi, qui eo utuntur⌋, melius a
Maiestate Vestra noscantur. Nova, quae hic habentur, pauca sunt.
Misit huc ⌊novus pontifex Romanus⌋ brevia hortando ⌊cardinalem
Eboracensem⌋, ut apud serenissimum ⌊regem Angliae⌋ pro concordia cum
⌊Gallorum rege⌋ laboraret, de qua, ut intelligo, nihil adhuc est
futurum. ⌊Rex Angliae⌋ a suis ingentem pecuniarum summam est habiturus,
qua triginta mensibus hoc bellum producere potest, et omnia pro
venturo vere contra ⌊Gallos⌋ tam a ⌊caesare⌋, quam a rege Angliae
instruuntur. Exercitus ⌊caesaris⌋ et ⌊regis⌋ sunt in ⌊Gallia⌋ et ingentia
damna praesertim igne faciunt. ⌊Galli⌋ obequitant vagantes et ad
praedas discurrentes,
plurimos trucidant. Nuper, dum caesariani cum regiis obsidionem ante
Hedvigem[1] solvissent, ⌊Galli⌋ insequentes plusquam trecentos equites
et pedites interemerunt.
Fit, quod in his rebus fieri est solitum. Alia hoc tempore digna
notitia Serenissimae Maiestatis Vestrae se non offerunt. Quae vero
inter eundum et in ⌊Hispania⌋ habebuntur, Deus omnipotens faciat, ut ea
ex Hispania cum primis Serenissimae Maiestati Vestrae describere
valeam. Cui me humillime commendo.