Nuper quas mihi Dominationis Vestrae Reverendissimae familiaris seu ipsius sororis famulus litteras et exempla litterarum illustrissimi domini ⌊ducis⌋ praesentavit, cum eodem nunc ea item et dialogum remitto agens gratias peringentes, quod mihi eas atque ea communicata sit. Dialogum taedio non mediocri perlegi, eo quod nunc et in aula nonnulli, ut ita dicam, salva pace non admo<d>um integri nec sin<c>eri instar Pasquilli Romani sibi sumunt animos et cornua erigunt ad taxandum, immo denigrandum diffamandumque, regios senatores et per indirectum ipsosque ⌊principes⌋ nostros. Si non utrumque, saltem alterum depungunt sub intellectu. Si non inde animadversum fuerit in compositores, haec impunitas dabit ansam aliis deteriora passim exaggerandum, et in nos etiam ⌊Prutenos⌋, igitur principiis huiusmodi esset reluctandum. Caveant illi, qui possent obsistere, ne et per inultum <s>celus illos crabrones magis atque magis in sese aliosque debachandum incitent. Est profecto meo iudicio mali exemplo, praesertim in Reg[n]o et locis, ubi nusquam similia fieri auditum seu compertum est. Praeterea, quo provideant tempori, qui caeci non sunt et occurrunt huic malo, consulo, et salubre consilium hoc esse, pro mea parvitate, censeo.
De iure ⌊regni Daniae⌋, si libera electio infringi non potest, palatinum nihil iuris habere extorquendi de eo, nisi dotem meo iudicio, ultro in aliena re nolo videri curiosum.
10 huius ex ⌊Vilna⌋ meus nuntius rediit. Ex quibus causis eum illuc destinav<e>rim, ex responso ⌊maiestatis regiae⌋ ac ⌊praesulis Plocensis⌋, quarum exempla his indidi, Vestra Reverendissima Dominatio percallet.
Item et mitto cum praesentibus iura illa, quae magnificus dominus ⌊palatinus Margenburgensis⌋, prout superioribus diebus ⌊⌋, ad me misit. Poterit ea, si sibi visum sit, per opportunitatem legere et secum in ⌊conventum⌋ Stanislai ferre, ubi de hoc negotio, quia arduum est, per universos et singulos ⌊dominos consiliarios⌋ commentandum fore necessarium arbitror.
Spero, quod nunc ex longa consuetudine Vestra Reverendissima Dominatio sciat legere et intelligere meos incultos caracteres sive litteras. Eapropter nunc manu mea eos tanto audacius ... depingo nam priusquam, quae mihi scribenda sint, cancellario aut scribis committam, ipsemet me laborem citius explere p[o]ss[e] aestimo. Proinde boni consulat Vestra Reverendissima Dominatio.
Quam felicibus saeculis valere feliciter ingentem Deum precor.