Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, fratri et amico amantissimo atque plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice mihi carissime ac plurimum honorande.
Salutem et mei diligentem commendationem.
⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, licet pro magnitudine et multitudine negotiorum in eis contentorum prolixas, mihi tamen vel eo nomine gratissimas, una cum omnibus aliis scripturis ad me missis ex praesenti eius nuntio accepi. Pro quibus universis et singulari erga me Reverendissimae Dominationis Vestrae amoris observantia gratias ago, quas possum, maximas.
Ceterum quandoquidem talia quaedam sunt, quae haudquaquam exspectassem mihique persuasissem, fuisse Reverendissimae Dominationi Vestrae atque aliis ⌊dominis consiliariis⌋, imo ⌊terris Prussiae⌋ in ⌊comitiis⌋ istis Cracoviensibus eventura, quae tamen evenerunt quaeque me alioqui afflictatissimae valetudinis ita turbatum, perplexum atque distractum reddiderunt, ut paene non inveniam, quid tam festinanter respondeam. Famulum igitur hunc Reverendissimae Dominationis Vestrae, ne longiorem hic moram trahat, remitto, retentis scripturis omnibus donec exscribantur, et interim, resumpto animo atque viribus, melius quid respondeam, sim deliberaturus. Quo facto, intra triduum per proprium meum nuntium ⌊⌋ fusius de omnibus ad Reverendissimam Dominationem Vestram. Qui etiam mihi responsum a Reverendissime Dominatione Vestra (ne plus aequo eam fatigem) repotrare queat.
Cupio interea Reverendissimam Dominationem Vestram, cuius precibus valetudinem meam commendo, salvam ac felicem esse.
Sciat Reverendissima Dominatio Vestra dominum ⌊Ioannem Cymmerman⌋ hodie ⌊hic⌋ esse. Qui dicit ⌊nuntios capitulares⌋ ad Dominationem Vestram Reverendissimam profecturos iam eidem ⌊⌋ ac tempus et diem opportunum, quando venire isthuc debeant, petiisse.
Item pergratum mihi foret, si Reverendissima Dominatio Vestra haberet illud responsum regium per reverendissimum dominum ⌊episcopum Plocensem⌋ ex ⌊maiestatis regiae⌋ iussu contra ⌊nuntios⌋ ⌊nobilitatis Prutenae⌋ pronuntiatum, quemadmodum de hoc Reverendissima Dominatio Vestra in ⌊⌋ suis ad me facit mentionem, mihique per hunc meum nuntium transmitteret etc.
Datae ut in litteris.