Letter #6113
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-03-06
received [1537]-03-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 8, f. 1v after 87
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico amantissimo atque plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice mihi carissime ac plurimum honorande.
Salutem et mei diligentem commendationem.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, licet pro magnitudine et multitudine negotiorum in eis contentorum prolixas, mihi tamen vel eo nomine gratissimas, una cum omnibus aliis scripturis ad me missis ex praesenti eius nuntio accepi. Pro quibus universis et singulari erga me Reverendissimae Dominationis Vestrae amoris observantia gratias ago, quas possum, maximas.
Ceterum quandoquidem talia quaedam sunt, quae haudquaquam exspectassem mihique persuasissem, fuisse Reverendissimae Dominationi Vestrae atque aliis dominis consiliariis, imo terris Prussiae in comitiis istis Cracoviensibus eventura, quae tamen evenerunt quaeque me alioqui afflictatissimae valetudinis ita turbatum, perplexum atque distractum reddiderunt, ut paene non inveniam, quid tam festinanter respondeam. Famulum igitur hunc Reverendissimae Dominationis Vestrae, ne longiorem hic moram trahat, remitto, retentis scripturis omnibus donec exscribantur, et interim, resumpto animo atque viribus, melius quid respondeam, sim deliberaturus. Quo facto, intra triduum per proprium meum nuntium rescribam fusius de omnibus ad Reverendissimam Dominationem Vestram. Qui etiam mihi responsum a Reverendissime Dominatione Vestra (ne plus aequo eam fatigem) repotrare queat.
Cupio interea Reverendissimam Dominationem Vestram, cuius precibus valetudinem meam commendo, salvam ac felicem esse.
Ex Heilsberg, feria III post Oculi anno 1537.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis in omnibus Mauricius episcopus Warmiensis
Postscript:
Sciat Reverendissima Dominatio Vestra dominum Ioannem Cymmerman hodie hic esse. Qui dicit nuntios capitulares ad Dominationem Vestram Reverendissimam profecturos iam eidem scripsisse ac tempus et diem opportunum, quando venire isthuc debeant, petiisse.
Item pergratum mihi foret, si Reverendissima Dominatio Vestra haberet illud responsum reg(i)u(m) per reverendissimum dominum episcopum Plocensem ex maiestatis regiae iussu contra nuntios nobilitatis Prutenae pronuntiatum, quemadmodum de hoc Reverendissima Dominatio Vestra in litteris suis ad me facit mentionem, mihique per hunc meum nuntium transmitteret etc.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ut in litteris.