» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6120

Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUS
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-05-01
            received [1537]-05-03

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 8, f. 95

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 450

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo plurimumque honorando

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime plurimumque honorande.

Litterae(!) Reverendissimae Dominationis Vestrae per nuntium eius heri accepi. Ex quibus omnia, quae volebam, intellexi sumque de omnibus contentus.

Quod de articulis mihi non communicatis scripseram, nihil sinistrae suspicionis in se continebant. Quare, ut neque Dominatio Vestra Reverendissima secus intelligat aut interpraetetur, velim. Hoc tantum volebam scire, si quid controversiae adhuc inter Dominationem Vestram Reverendissimam et capitulum esset, an non.

Ceterum, quia de omnibus inter vos optime convenit, gratulor ex animo, precans, ut tam mihi, quam Dominationi Vestrae Reverendissimae ac ecclesiae Warmiensi pro omnium honore et salute in felicem successum evadant.

Christus Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et felicem diu conservet, precor.

Ex He[ils]berg, prima Maii anno MDXXXVII.

Eiusd[em Domination]is Vestrae Reverendissimae bonus frater Mauricius episcopus Warmiensis