Letter #6120
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-05-01
received [1537]-05-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo plurimumque honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime plurimumque honorande.
Litterae(!) Reverendissimae Dominationis Vestrae per nuntium eius heri accepi. Ex quibus omnia, quae volebam, intellexi sumque de omnibus contentus.
Quod de articulis mihi non communicatis scripseram, nihil sinistrae suspicionis in se continebant. Quare, ut neque Dominatio Vestra Reverendissima secus intelligat aut interpraetetur, velim. Hoc tantum volebam scire, si quid controversiae adhuc inter Dominationem Vestram Reverendissimam et capitulum esset, an non.
Ceterum, quia de omnibus inter vos optime convenit, gratulor ex animo, precans, ut tam mihi, quam Dominationi Vestrae Reverendissimae ac ecclesiae Warmiensi pro omnium honore et salute in felicem successum evadant.
Christus Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et felicem diu conservet, precor.
Ex Heils paper damaged⌈[ils]ils paper damaged⌉berg, prima Maii anno MDXXXVII.
Eiusdem Domination paper damaged⌈[em Domination]em Domination paper damaged⌉is Vestrae Reverendissimae bonus frater Mauricius episcopus Warmiensis