» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #759

Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUS
Gdańsk (Danzig), 1532-02-25


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 217-220

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 36

Prints:
1AT 14 No. 102, p. 168-170 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Praesuli ac Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino suo gratiosissimo

Salutem dico, Reverendissime Praesul, gratiosissime domine.

Ad litteras meas, quae per dominum doctorem Reynik socerum Reverendissimae Dominationis Vestrae, transmissae sunt, nondum responsum accepi. Non dubito, quin ad id hactenus occasio defuerit. Atque utinam fata non iam litteras, sed ipsammet Reverendissimam Dominationem Vestram ad nos advolare permittant. Si non, id rerum Reverendissimae Dominationis Vestrae ratio (quod multos sentire video) attamen amicorum exspectatio vehementer exposcent. Sed quia ita Deo Optimo Maximo visum est, ut omnes actus nostros, simul et procellas cogitationum nostrarum (quibus modo huc, modo illuc rapimur et impellimur) in sua dumtaxat retinuerit potestate, votis omnibus apud eundem postulabimus, ut Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et incolumem post tam longam exspectationem amicis restituat.

Reverendissime Domine. Pervenit ad nos rumor quidam, sed crebrior magisque constans, quam ut vanus credi possit, Modonam urbem Peloponessi (quam Mahometes, ut opinor, Venetis abstulit) ab Andrea Doria et caesarianis astu interceptam, alii autem captam affirmant, sed quia retinendi nulla affuisset commoditas, praeda abducta relictam esse. Quid ea in re actum sit, vehementer cuperem fieri certior.

Nam cum amico quodam super hac re eo usque ea crevit contentio, ut uterque decem deposuerit aureos controversiae arbitrium utriusque consensu a Reverendissima Dominatione Vestra exspectatur. Nam id in ea aula, in qua modo Reverendissima Dominatio Vestra versatur, minime occultum esse poterit. Faciet itaque Reverendissima Dominatio Vestra rem mihi gratissimam, si quamprimum fieri poterit, aliquem ex suis ad nos perscribere iusserit, quid in ea re actum sit. Nam festum Natalis Christi proxime praeteritum scopus est nostrae contentionis. Si pro eo tempore nostri urbem possederint, succubui, si vero id temporis vel ante urbem quovis modo reliquerint, victor evasi. Nam diffisus Christianorum rebus, quae iam perpetuo dissidio et mutuis caedibus paene contritae sunt, non potui nisi pessime de rebus nostris sentire, cum videam nostrorum principum temulentia et iner{ti}tia vires hostium eo usque crevisse, ut iam resipiscere volentibus vix ulla sit spes salutis, ut qui admodum sero tam saevo ulceri medelam porrigere ins[ti]tuerint.

Ergo, Reverendissime Domine, cupidissime adventum [Reverendissimae] Dominationis Vestrae exspecto adeoque graviter Reverendissimae Dominationis Vestrae desiderium fero, ut iam aliquoties temptarim per occ[a]sionem in aulam caesaris advolare, sed hactenus opportunitas instituto meo favere noluit, itaque fe[ren]dum est, quod mutari nequit. Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere cupio.

Datae Gdani, Dominica Reminiscere 1532.

Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor I[oannes] Tresler