Letter #759
Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1532-02-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Praesuli ac Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino suo gratiosissimo
Salutem dico, Reverendissime Praesul, gratiosissime domine.
Ad litteras meas, quae per dominum doctorem Reynik socerum Reverendissimae Dominationis Vestrae, transmissae sunt, nondum responsum accepi. Non dubito, quin ad id hactenus occasio defuerit. Atque utinam fata non iam litteras, sed ipsammet Reverendissimam Dominationem Vestram ad nos advolare permittant. Si non, id rerum Reverendissimae Dominationis Vestrae ratio (quod multos sentire video) attamen amicorum exspectatio vehementer exposcent. Sed quia ita Deo Optimo Maximo visum est, ut omnes actus nostros, simul et procellas cogitationum nostrarum (quibus modo huc, modo illuc rapimur et impellimur) in sua dumtaxat retinuerit potestate, votis omnibus apud eundem postulabimus, ut Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et incolumem post tam longam exspectationem amicis restituat.
Reverendissime Domine. Pervenit ad nos rumor quidam, sed crebrior magisque constans, quam ut vanus credi possit, Modonam urbem Peloponessi (quam Mahometes, ut opinor, Venetis abstulit) ab Andrea Doria et caesarianis astu interceptam, alii autem captam affirmant, sed quia retinendi nulla affuisset commoditas, praeda abducta relictam esse. Quid ea in re actum sit, vehementer cuperem fieri certior.
Nam cum amico quodam super hac re eo usque ea crevit contentio, ut uterque decem deposuerit aureos controversiae arbitrium utriusque consensu a Reverendissima Dominatione Vestra exspectatur written over mus⌈musturtur written over mus⌉. Nam id in ea aula, in qua modo Reverendissima Dominatio Vestra versatur, minime occultum esse poterit. Faciet itaque Reverendissima Dominatio Vestra BCz, 243, p. 218 rem mihi gratissimam, si quamprimum fieri poterit, aliquem ex suis ad nos perscribere iusserit, quid in ea re actum sit. Nam festum Natalis Christi proxime praeteritum scopus est nostrae contentionis. Si pro eo tempore nostri urbem possederint, succubui, si vero id temporis vel ante urbem quovis modo reliquerint, victor evasi. Nam diffisus Christianorum rebus, quae iam perpetuo dissidio et mutuis caedibus paene contritae sunt, non potui nisi pessime de rebus nostris sentire, cum videam nostrorum principum temulentia et iner{ti}tia vires hostium eo usque crevisse, ut iam resipiscere volentibus vix ulla sit spes salutis, ut qui admodum sero tam saevo ulceri medelam porrigere insti hidden by binding⌈[ti]ti hidden by binding⌉tuerint.
Ergo, Reverendissime Domine, cupidissime adventum Reverendissimae hidden by binding⌈[Reverendissimae]Reverendissimae hidden by binding⌉ Dominationis Vestrae exspecto adeoque graviter Reverendissimae Dominationis Vestrae desiderium fero, ut iam aliquoties temptarim per occa hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉sionem in aulam caesaris advolare, sed hactenus opportunitas instituto meo favere noluit, itaque feren hidden by binding⌈[ren]ren hidden by binding⌉dum est, quod mutari nequit. Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Gdani, Dominica Reminiscere 1532.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Ioannes hidden by binding⌈[oannes]oannes hidden by binding⌉ Tresler