Ornatissimo modis omnibus viro, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Culmensi episcopo, serenissimi ⌊Poloniae regis⌋ oratori etc. ⌊Ratisponae⌋ in aedibus domini decani
⌊Ratisponae⌋
Scripsimus bis, Eobanus et ego, spero saltem alteras ad te pervenisse et quia hospes ipse ⌊Ratisponam⌋ proficiscitur, iterum scribimus. Absoluti sunt codices 12, quos mittam per hunc, si portare non gravabitur. Pro psalterio si Ecclesiastes non accesserat, ad Petreium pervenient floreni plus minus 25, decem ab hoc hospite accepit, quare reliqui erunt 15. Ego nihil adhuc poposci mihi dari, sed nunc quia abit nec scio quando rediturus sit, accipiam ab eo florenos quattuor si forte pecunia opus habuero. Eobanus et tota familia humanissime tua causa tractant me, quare in abitu gratum animum ostendere cuperem, ergo eos priusquam hinc discedere potero, totus praeterierit mensis, quo in eius expensis fuer... apud eum. Vale praesul ornatissime.