Letter #803
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 153[2]-06-24
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Principi, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, oratori regio, viro summo, amico ac patrono carissimo suo
Salutem.
Qui tibi hasce reddidit, humanissime mi patrone Dantisce, homo est ut mei amantissimus ita apud suos summo loco, Michael Membergius, praefectus non modo cancellariorum sed etiam senatus urbis Northusii in Thuringis. Is cupit vehementer impetrare apud caesaream maiestatem rem quandam, quam ipse coram exponet tibi. Nunc rogo te propter humanitatem tuam erga me prorsus imcomparabilem, huic meo amico et opera et consilio sic adsis, ut intellegat meam sibi commendationem apud te profuisse. Quamquam vero nihil dubito iniquo animo ferre te aliquid abs te anxie me petere, tamen cum amicissimi viri causam promotam cuperem, putabam novo litterarum genere apud Tuam Reverendissimam Dominationem agendum, ut intellegeres nec vulgarem esse amicum hunc mihi nec de re contemnenda agi, quamquam res quidem magna non est et ut spero impetratu facilis et quam neque tu improbabis. Potes vero tu apud Alphonsum Valdesium omnia; ut interim taceam, quam habeas faventem et quasi in manu caesarem. In summa, nihil potes tuo Eobano facere gratius, quam si huic viro quantum possis in causa non mag[na] prosis, idque totum quicquid in hunc contuleris beneficii in me collatum existimes. Nunc quoniam hanc causam satis egisse videor, rogo te quid respondes ad ... proximas meas litteras, quas tibi redditas esse ... [non] dubito. Possumne redire ad te? Me... Ratisbonae? Quamquam enim nec ... ut nuper scripsi, habeam tamen ... te etiam usque ad caelum tame[n] ... Graeculus. Vale mi D[antisce] ....
... Die Ioannis Baptistae MDXXX[II].