Letter #803
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 153[2]-06-24
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Principi, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, oratori regio, viro summo, amico ac patrono carissimo suo
Salutem.
Qui tibi hasce reddidit, humanissime mi patrone Dantisce, homo est ut mei amantissimus ita apud suos summo loco, Michael Membergius, praefectus non modo cancellariorum sed etiam senatus urbis Northusii in Thuringis. Is cupit vehementer impetrare apud caesaream maiestatem rem quandam, quam ipse coram exponet tibi. Nunc rogo te propter humanitatem tuam erga me prorsus imcomparabilem, huic meo amico et opera et consilio sic adsis, ut intellegat meam sibi commendationem apud te profuisse. Quamquam vero superinscribed⌈verovero superinscribed⌉ nihil dubito iniquo animo ferre te superinscribed⌈tete superinscribed⌉ aliquid abs te anxie me petere, tamen cum amicissimi viri causam promotam cuperem, putabam novo litterarum genere apud Tuam Reverendissimam Dominationem agendum, ut intellegeres nec vulgarem esse amicum hunc mihi nec de re contemnenda agi, quamquam res quidem magna non est ut et ut spero impetratu facilis et quam neque tu improbabis. Potes vero tu apud Alphonsum Valdesium omnia; ut interim taceam, quam habeas faventem et quasi in manu caesarem. In summa, nihil potes tuo Eobano facere gratius, quam si huic viro quantum possis in causa non magna paper damaged⌈[na]na paper damaged⌉ prosis, idque totum quicquid in hunc contuleris beneficii in me collatum existimes. Nunc quoniam hanc causam satis egisse videor, rogo te quid respondes ad [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ proximas meas litteras, quas tibi redditas esse [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ non paper damaged⌈[non]non paper damaged⌉ dubito. Possumne redire ad te? Me[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ Ratisbonae? Quamquam enim nec [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ ut nuper scripsi, habeam tamen [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ te etiam usque ad caelum tamen paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ Graeculus. Vale mi Dantisce paper damaged⌈[antisce]antisce paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉.
[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ Die Ioannis Baptistae MDXXXII paper damaged⌈[II]II paper damaged⌉.