Letter #847
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1532-10-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac honorande.
Per magnificum dominum Ioannem a Lusianis palatinum Culmensem Reverendissimae Dominationis Vestrae cum litteras, tum munera (nempe caesaream celsitudinem atque Reverendissimam Dominationem Vestram effigiatas reliquaque lintea Paraphrasesque) recepi. Quae ut mihi sunt admodum grata, ita magnas gratias ago habiturus ea magno in pretio et mutuae amicitiae fraternique amoris testes. Id vicissim sibi de me, quod de candido amico et fratre exspectandum est, persuadeat velim Reverendissima Dominatio Vestra, cui omnium fortunarum successuum cum status dignitatis et honoris incremento ex animo cupio et opto.
Ceterum novitates impartitae fuerunt mihi admodum iucundae auditu, quas et veras esse omnibus votis optandum est. Et si quas posthac Christianis populis et utiles, et laetas habitura est Reverendissima Dominatio Vestra, eas, ut coepit, mecum communicare pergat meque sibi commendet, rogo ac tandem felix ac sospes per Christum valeat.
Ex Heilsberg, XXV Octobris anno MDXXXII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Mauritius episcopus Warmiensis subscripsit