Letter #874
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1532-12-30
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo meo Domino Culmensi etc.
Cum mitterem hunc meum servitorem Thorunium, commisi illi cum primis visere Vestram Reverendissimam Dominationem, cui et optimam valetudinem et fausta omnia opto et precor, pro misso vero libello magnas ago gratias, quem nec sine fructu frequenter lego. Qui nisi Cracoviae imprimeretur, fecissem hic imprimi, habeo enim impressorem et caracteres multiplices et elegantes.
Ceterum audio Reverendissimam Dominationem Vestram accingi ad munus consecrationis suae. Rogo, indicet mihi, si quid in hac re inserviri sibi a me velit et quo tempore. Nihil mihi erit gratius.
Pro libello eleganti remitto ineptum, nonnihil tamen facientem ad munus, quod illi iam tandem obeundum est. Dicet, scio, cum leget: unde haec nunc Charicenno illi Theologia? Sed quid faciam, cum iam et Musae parum alioqui propitiae deserunt, et puellae abhorrent? Sed de his coram aliquando laxius.
Interim me fraternae gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis ex corde commendo.
Poltoviae, penultima Decembris 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Plocensis scripsit
Postscript:
Mitto etiam Pasquilli sententiam de re publica, quam ex urbe nuper accepi.