Letter #965
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPłock, 1533-06-28
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo meo domino Culmensi etc.
Reverendissime mi Domine, salutem et mei commendationem.
Proficiscentem domum hunc meum servitorem nolui absque litter[is meis] dimittere, quibus viso Reverendissimam Dominationem Vestram, [cui f]austa ac felicia precor omnia. Sum vero hic paratus ad omnem officium, tam in sacris quam etiam in profanis erga Reverendissimam Dominationem Vestram praestandum, audio tamen a domino Levitio consecrationem eius fieri, nescio quare, hoc tempore non posse, quod arbitrii Reverendissimae Dominationis Vestrae esto, verum ego quanto citius tanto libentius id servitii illi exhiberem, ut una et viderem illam et mutua veterique consuetudine frueremur. De qua re, quid sperare aut exspectare debeam, Reverendissima Dominatio Vestra me aliquando reddat certiorem. Manebo autem hic per totum Iunium. Novi cum aliud non habeam, mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae nugas Bacchicas. Cuius fraternae gratiae me commendo.
Ploczka, 28 Iunii 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationi addictus Plocensis