Noverint universi praesentes litteras nostras inspecturi et quorum interfuerit aut interesse poterit, quia licet nos de 1524-03-15⌊anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo quarto, die XIII mensis Martii1524-03-15⌋, magnificos et egregios dominos ⌊Ludovicum Aliphium⌋, utriusque iuris doctorem et castri nostri Cracoviensis burgabrium(!), et ⌊Ioannem Dantiscum⌋ similiter doctorem, nuntios et oratores nostros sincere nobis dilectos, quos ad ⌊Ducatum nostrum Barensem⌋ et ad alia ibidem dominia transmiseramus, eosdem et eorum quemlibet in procuratores, actores, factores, administratores et negotiorum nostrorum omnium et singulorum, quae concern{i}unt gubernium et regimen Ducatus illius nostri Barensis et aliorum bonorum illorum ad nos pertinentium, constituimus nuntios nostros generales et speciales, ita tamen, quod specialitas generalitati non deroget nec econtra tam coniunctim quam divisim et in solidum fecimus, creavimus et deputavimus illisque amplissimum mandatum nostrum cum plenissima facultate, citra tamen potestatem alios substituendi dedimus et contulimus, quemadmodum in dictis litteris et mandatis nostris, manibus nostris subscriptis et sigillis nostris subappensis communitis, ad quas et quae talem relationem haberi volumus, ac si illas et illa hic de verbo ad verbum inseruissemus, plenius continetur, nihilominus tamen, quia nos ex certis causis animum nostrum moventibus eosdem procuratores nostros nuntios et oratores nostros praefatos, rite et recte omnibus per eos ibi confectis, ad nos advocari decrevimus et volumus, et idcirco omnibus, quibus possumus et debemus melioribus modo, via, iure, causa, stilo et patriae consuetudine damus, concedimus et per praesentes tribuimus omnimodam facultatem et potestatem nostro nomine et auctoritate eisdem procuratoribus
nostris et eorum cuilibet tam coniunctim quam divisim alios, quoscumque voluerint seu alter eorum voluerit, unum vel plures, procuratorem vel procuratores, actores, factores et negotiorum nostrorum ibidem gestores ac nuntios speciales et generales, ita tamen, quod specialitas generalitati non deroget nec econtra, sed quod ipsi principales procuratores nostri inceperint, id ab eis constituendis et inter se ipsos respective mediare, terminare et ad effectum perducere valeant et possint, ac valeat et possit et non sit melior condicio incipientis nec
<deterior>
subsequentis aut terminantis tam coniunctim quam divisim et in solidum, prout ipsis procuratoribus principalibus vel eorum alteri videbitur loco sui vel alterius ipsorum deputandum, ordinandum, constituendum et substituendum ad omnia et singula in dictis nostris litteris et mandatis eisdem procuratoribus nostris principalibus concessis, ad quae talis et tanta habeatur relatio ac si hic insererentur contenta et descripta cum simili aut limitata et distincta in quibusdam potestate secundum informationem nostram eisdem procuratoribus nostris principalibus vel eorum alteri per nos verbo vel in scriptis datam et dandam et alias prout illis vel eorum alteri cum dignitate nostra expedire videbitur. Quam quidem potestatem limitatam et distinctam secundum negotiorum nostrorum et dicti ducatus Barensis exigentia volumus, ut dicti procuratores nostri principales vel eorum alter secundum informationes nostras verbo vel in scriptis datas servata ubique dignitate et auctoritate nostra ipsis substituendis procuratoribus describat, distinguat et limitet secundum quod expedire noverit, habito respecto ad priores litteras et mandata nostra quodque dicti procuratores substituendi
et eorum quilibet non debeant nec possint et non debeat nec valeat excedere potestatem eis et ei per procuratores principales nostros vel eorum alterum iis ad tributam vel impartitam aut limitatam, nisi talia forent sine quibus ea, quae eis commissa fuerint, expediri non possint aut per dependentiam vertant. Nos extunc prout exnunc si contra haec aliquid attentatum fuerit, decernimus irritum et inane absque alia declaratione damus insuper et per praesentes concedimus eisdem procuratoribus nostri principalibus et eorum cuilibet in solidum omnimodam facultatem et potestatem alios omnes et singulos procuratores, administratores vel officiales per eos vel eorum alterum forsan inter substitutos aut substituendos prout eis vel eorum alteri videbitur totiens, quotiens opus fuerit, aut expeditat revocandi et onere huius modi procuratoris administrationis vel officii destituendi et privandi praesenti procuratoris nihilominus in suo robore duraturi ac generaliter omnia et singula faciendi, gerendi et exercendi, quae in praemissis et circa ea fuerint quomodolibet et necessaria et opportuna et quae nos facientes aut facere possentes de omnibus et singulis praemissis personaliter etiam interessemus, etiam si talia forent, quae mandatum exigerent, magis specialiter quam praesentibus sit expressum. Quam quidem facultatem et potestatem apud dictos procuratores substituendos et quemlibet eorum, quam diu durare volumus, donec eam ad nos realiter et expresse duxerimus revocandi vel si nobis visum fuerit confirmandi et perpetuandi insuper promittimus verbo nostro regio pro nobis et pro quibus interesset aut infuturum interesse posset perpetuo habiturum totum id et quicquid per dictos procuratores
substituendos vel eorum aliquem, dummodo formam mandati sui non excedant aut factum procuratumve suum in praemissis seu aliquo praemissorum relevamus nihilominus et relevari volumus praefatos procuratores
substituendos et eorum quemlibet ab omni onere satis dandi iudicio sisti et iudicatum solvi cum omnibus et singulis clausulis et capitulis necessariis et opportunis cessante omni recusatione et cautela litterarum, quas de nostro speciali mandato scribi fecimus, manibus nostris subscripsimus ac sigillis nostris subappensis obsignari fecimus testimonio litterarum.