1500 1501 1502 1503 1504 1505 1506 1507 1508 1509 1510 1511 1512 1513 1514 1515 1516 1517 1518 1519 1520 1521 1522 1523 1524 1525 1526 1527 1528 1529 1530 1531 1532 1533 1534 1535 1536 1537 1538 1539 1540 1541 1542 1543 1544 1545 1546 1547 1548
WYSZUKIWANIE
Inne teksty – pełny tekst
Znaleziono: 4
zachowanych: 4 + zaginionych: 0
1 | IDT 541 | Löbau Town Council & Löbau Town Council do all and each 1515-09-11 | ||||
2 | IDT 763 | Riccardi Bartholini Odeporicon Vienna 1515-09-13 | ||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
D IV Tertio Idus Maias sereno caelo stella visa est, quae perpetuum illum diem et oppidanis et externis negocium inspectando exhibuit. Ego cum in haec naturae signa inferendo incidissem, omnino melius feliciusque praesagium stellam, quam xiphias hyppogoniasque et cetera cometarum genera apportaturam affirmavi. Sequentem diem disputando potandoque et festiva Moschorum acromata auscultando cum Ioanne Dantisco, viro erudito, transegi. Qui cum multa laudabiliter magnificeque Sarmatarum regis gesta (est enim illi a secretis) retulisset. Quantumque is, si cum caesare iniret foedus, Christianae reipublicae profuturus esset. Domum abii versiculosque, quod apposui, extemporaliter exaravi. E II Hos versiculos cum cecinissem, Dantiscum meum conveni. F III Perendie cum propter Danubii ripam, nescio quid nugarum meditans, ambularem Dantiscus affuit. | ||||||
3 | IDT 540 | Alberto III PIO Prince of Carpi do Maximilian I of Habsburg Bologna 1515-12-16 | ||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||
4 | IDT 316 | [Mauritius FERBER] s.l. [1515?] | ||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
In causa domini Ioannis Flasbinder vigore facultatis regi concessae: Item facultas regi concessa de X personis nominandis est de data anno Domini Incarnationis Dominicae 1514, sexto id(us) Augusti, pontificatus Leonis anno secundo. Reperitur Romae registrata. Item nominatio domini Ioannis per regem data Posonii, feria quinta proxima post dominicam Conductus Paschae anno 154(?)15. Adest originale. Item processus anno 1515, XI mensis Iulii, decretus est ad instantiam regis [...] on the margin⌈[...] leaf deeply bound⌈[...][...] leaf deeply bound⌉[...] on the margin⌉, ideo videtur necessarium mandatum regis, quod or quidem⌈quodquod or quidem⌉ non adest. Item dominus Andreas Cletcz obiit 1515 V Septembris. Fuit custos et canonicus Warmiensis. Item 1515, 13 Septembris, Felix Reich acceptavit ... illegible⌈...... illegible⌉ procuratorio nomine p domini Ioannis Flasbinder custodiam et praebendam, sed non constat de procuratorio sive mandato Felicis hic no(bis)(?). Scribit tamen episcopus Warmiensis hoc misisse ad curiam regis cum aliis iuribus etc.(?), praesertim ad manus episcopi Praemisliensis. Item Felix publicavit 1515, XVI Septembris. Item Felici tradita fuit possessio custodiae et praebendae 1515, XVI Septembris. Item revalidatio nominationis die XXVI Iunii M.D.XV, pontificatus Leonis anno 3-o, est bona et reperitur Romae registrata. Item oportet dominum Ioannem Flaszbinder constituere ad litem defendend(am). |