1 | IDL 310 | Ioannes DANTISCUS do Lazarus [GYRLACH?], Granada, 1526-10-14 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 242, s. 25
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 1366, s. 1 (t.p.)
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 32r
| 4 | kopia język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8241 (TK 3), a.1526, k. 48r
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Salutem Honorabilis Lazare.
Superiori anno tibi scripseram, ut ad reverendum dominum doctorem Borg te conferres, illique omnes meas proventus in manus cum calculo dares oboediresque non secus atque mihi ipsi, quod tibi ad praesens iterum iterum committo et iniungo, ut quidquid ille tibi iusserit, facias, nam dominationi suae reverendae omnium rerum et bonorum meorum omnimodam dedi facultatem. Hunc igitur, donec rediero, in dominum habeas, sic et favorem meum tibi ampliorem reddes et in praefectura usque ad meum adventum manebis. Igitur aliter non facturus vale et domino praeposito Curoviensi tamquam patri carissimo, capellanis praeterea et omnibus amicis nostris, nomine meo salutem dicito.
Datae
celerrime ex ⌊Granata⌋ Beticae Hispaniae, 14 Octobris 1526.
⌊Ioannes Dantiscus⌋ scripsit manu propria
| |
2 | IDL 364 | Ioannes DANTISCUS do Lazarus [GYRLACH?], Valladolid, 1527-08-17 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 242, s. 112
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 1366, s. 16-17
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 39r
| 4 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 40 (TN), Nr 107, s. 473
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 460
|
Publikacje: 1 | AT 9 (2nd ed.) Nr 256, s. 267-268 (in extenso) | 2 | Españoles part II, Nr 37, s. 206 (hiszpański przekład) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Carissime Lazare.
Salutem.
Accepi hic paulo ante litteras tuas et ⌊Fabiani Woynawski⌋, quibus mihi scribis, quae in absentia mea per te sunt percepta et exposita et quomodo frater meus ⌊Ieorgius⌋ tecum non bene conveniat. Quod te nihil debet movere, cum res meas fideliter administras, unde tibi a me, cum Deo bene favente brevi ad vos rediero, referetur gratia.
Ceterum volo, ut de pecuniis, quas habueris ex hoc anno praeterito, des domino ⌊Georgio Hegel⌋ ⌊Cracoviae⌋ quinquaginta florenos per 30 grossos, quos ille meo nomine ⌊matri⌋ meae ⌊Gedanum⌋ mittere debebit circa finem mensis Decembri<s> futuri. Igitur da operam, ut hanc pecuniam cum primis ⌊Cracoviam⌋ mittas. Quodsi non habueris et pecunias meas, ut tibi scripsi in novissimis, reverendo domino ⌊doctori Borg⌋ dederis, cum his meis litteris et vigore earundem huiusmodi pecuniam ab eo accipies et domino ⌊Ieorgio Hegel⌋ ⌊Gedanum⌋ mittendas reddes. In eo voluntatem meam [et rem] mihi gratam [fact]urus. Bene vale.
Datum ex ⌊Valledoli⌋ ⌊Hispaniae⌋, 17 Augusti 1527.
⌊Ioannes Dantiscus⌋, serenissimi ⌊Poloniae regis⌋ secretarius
| |
3 | IDL 394 | Lazarus GYRLACH do Ioannes DANTISCUS, Gołąb, 1528-02-01 |
odebrano Almunia de San Juan, 1528-06-12
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: niemiecki, letter and signature in the same hand, BK, 230, s. 67-68
|
|
| |
4 | IDL 418 | Lazarus GYRLACH do Ioannes DANTISCUS, Gołąb, 1529-07-15 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: niemiecki, AAWO, AB, D. 66, k. 196
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 71
|
|
| |
5 | IDL 587 | Lazarus GYRLACH do Ioannes DANTISCUS, Gołąb, 1531-02-02 |
odebrano [Antwerp], [1531]-03-31
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 243, s. 159-160
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 282
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino et domino ⌊Ioanni episcopo Culmensi⌋, domino mihi gratioso
Reverendissime Domine et domine.
Cum humillima servitiorum meorum exhibitione a Deo semper salutem exopto.
Haud lateat Reverendissimam Paternitatem Vestram me nunc proxima Purifica[tionis] Mariae a nundinis ⌊Lublinensibus⌋ LX florenorum ad dominum ⌊Georgium Hegel⌋ una cum mercatoribus misisse, quod nunc ibidem impositae pecuniae per me octingenta et 35 florenorum adhuc restant in debitis centum minus XX floreni, quae pro festo Michaelis dabuntur, ut Reverendissima Paternitas Vestra ex registris nuperrime per dominum Fabianum missis non aliter debitorum reperiet. Praeter debita domini Tanczynsky, ut anni 1524 rapuit decimam in Osschyn 30 marcarum valore. Item anni 25. rapuit praedictam decimam 20 marcarum valore. Item anni 26. rapuit decimam praedictam 20 marcarum valore. Item anni 27. rapuit decimam 30 marcarum valore. Item anni 29 emit praedictam decimam a me pro X8 marcis, ubi X marcas nondum dedit. Item anni 30. rapuit valore XXIIII marcarum decimam in Osschyn, ubi potior decima sub Reverendissimae Paternitatis Vestrae sacello non reperitur, qua villa ultra LX ruricolae inhabitant, annuatim ab illis octo acervi frumentorum cedent. Ultra hanc summam pecuniarum plus commodi Reverendissimae Paternitati Vestrae fecissem, quod, si non fuissent per dominum Tanczynsky receptae violenter, exceptae et debitae domino Guth pro arvis oppignoratis aut conductis. Praeter et frumenta curiae anni illius. Rumor apud nos palatinum Vallachiae ultra fluvium Nestr vulgari nomine omnes villas, castra oppidaque violenter et frivole obsedisse, ferunt praeter civitatem vulgari nomine Cameynecz quapropter auditur brevi tempore contra eundem fieri vulgari voyna, ubi me talis furor compulit timendo damnum Reverendissimae Paternitatis Vestrae acervos curiae quam celerius triturandum quaecumque spectabunt pro sustentamine(!) et victu curiae Reverendissimae Paternitatis [Vestrae], conservabuntur, residuum quanto melius potuero, vendetur. Bona ecclesiastic[a] praeterit me, an erunt secura ecclesiae. De regimine ecclesiae curiaeque in felici Deo dante adventu omnia bene Reverendissima Paternitas Vestra reperiet. Utinam cito ad nos orphanos rediret. Habeo quam plures controversias a octo furibus, qui die in diem a festo nunc proximo natalis Christi me insequuntur, ut nocturnis temporibus non sum ausus domum exire. Duas ianuas cum cardinibus ubi itur ad parvam Reverendissimae Paternitatis Vestrae auliculam infregerunt et meas res per parum ibi conservatas subtraxerunt. Pecunias Reverendissimae Paternitatis Vestrae habui aliunde, quibus non sum damnificatus. Tandem me Reverendissimae Paternitati Vestrae commendo tamquam domino et domino patri suo plurimum amando. Vicarii nobiles vicini dominus Laurentius de ⌊Warsovia⌋, dominus praepositus Curaviensis(!) fecerunt Reverendissimam Paternitatem Vestram plurimum salutare.
Datum in ⌊Golumbya⌋, in festo Purificationis Mariae anno 1531.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae perpetuus servus ⌊Lazarus Gyrlach⌋
| |
6 | IDL 696 | Lazarus GYRLACH do Ioannes DANTISCUS, Gołąb, 1531-10-08 |
odebrano Brussels, [1531]-11-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 243, s. 187-188
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 421
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri, domino, domino ⌊Ioanni⌋, episcopo Culmensi, domino mihi gratioso
Reverendissime domine et domine, cum servitiorum meorum humillima exhibitione salutem a Deo in dies exopto.
Ut pro festo Purificationis Mariae elapso secundum mandatum Reverendissimae Paternitatis Vestrae debitis solutis et quantum pecuniarum ad spectabilem dominum ⌊Georgium Hegel⌋ reposuerim, nunc vero residuum pecuniarum annorum singulorum praeteritorum summa summarum noningenta et XI florenos ad eundem mercatorem misisse et reposuisse profiteor. Ex curia vendidi pro XI florenis frumentorum cum una bove, remansit unus acervus siliginis pro anno isto. Etiam equi domini Nipschycz quattuor per dominum Bernhardum in curiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae introducti{s} a festo Purificationis Mariae usque ad festum Ioannis LX coretos avenae praeter faenum et aliis impensis consumpserunt. Anno vero illius nondum summa pecuniarum pro decimis iusta ratio sciatur, nondum per me acervi frumentorum venditi sunt, ideo quod in levi foro apud nostrates habentur. In curia Reverendissimae Paternitatis Vestrae hoc anno duodecim acervi frumentorum, quos spero in adventum felicem Reverendissimae Paternitatis Vestrae Deo dante conservaturum aut per litteras mihi scitum dare Reverendissima Paternitas Vestra dignetur, quid mihi quod superabundaverit curiae victui sit faciundum. Etiam dominus Andreas Tanczynszky hoc anno rapuit violenter decimam in Osschyn XXX marcarum valore nullo contracto facto more annorum praeteritorum. Scripsi ad dominum ⌊doctorem Boregk⌋ et ad dominum Fabianum Voynafsky, ut querelam ponerent contra eundem ante reginalem maiestatem. Misit dominus ⌊doctor Boregk⌋ paucis ante diebus unas litteras, quibus me hortatur consulendo, ut obticerem illius violentiam donec Reverendissima Paternitas Vestra adveniret. Tandem me commendo Reverendissimae Paternitati Vestrae tamquam patri meo gratioso, confido non immemor erit Reverendissima Paternitas Vestra servi sui.
Datum in ⌊Golumbyae⌋, Dominica proxima post festum sancti Francisci anno Domini 1531.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae perpetuus ⌊servus⌋
Postscript:
In curia pecora IX morierunt, remanserunt XX sues, porci LX, remansit porcellus.
| |
7 | IDL 5879 | Lazarus GYRLACH do Ioannes DANTISCUS, Gołąb, 1532-08-08 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: niemiecki, AAWO, AB, D. 90, k. 125
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 118
|
|
| |
8 | IDL 855 | Lazarus GYRLACH do Ioannes DANTISCUS, Gołąb, 1532-11-21 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: niemiecki, AAWO, AB, D. 67, k. 130-131
|
|
| |
9 | IDL 926 | Lazarus GYRLACH do Ioannes DANTISCUS, Gołąb, 1533-01-13 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: niemiecki, AAWO, AB, D. 91, k. 3-4
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 205
|
|
| |